Full text: Clavius, Christoph: Christopheri Clavii Bambergensis ex Societate Iesv In Sphaeram Ioannis de Sacro Bosco commentarius

Comment. in IIII. Cap. Sphæræ fi ambigam, num omnis ſtella ſit rotunda, licet ex ui huius ſyllogiſmi [Omnis
lapis eſt rotundus: Omnis ſtella eſt lapis. Igitur omnis ſtella eſt rotunda. ] recte il-
lud inferam ex falſis præmiſſis, nunquã tamen certus reddar de prædicta con-
cluſione@ mihi dubia. At ex orbibus eccentricis, & epicyclis, non ſolum appa-
rentiæ iam olim cognitæ deſenduntur, ſed etiam ſuturæ prædicũtur, quarum
tẽpus omnino ignoratur: ita, ut ſi ego dubitem, an v. g. in plenilunio Septẽbris
anni 1587. futura ſit eclipſis Lunæ, certus omnino reddar ex mõtibus orbium
eccentricorum, & epicyclorum, futuram eſſe eclipſim, ita ut amplius non du-
bitem. Immo ex eiſdem motibus cognoſco, qua hora illa eclipſis inceptura
ſit, & quanta pars Lunæ ſit obſcuranda. Eodemq́. modo omnes eclipſes tam
Solares, quàm Lunares prædici poſſunt, earumq́. tempus, & magnitudines,
cum tamen nullum certum inter ſe ordinem ſeruent, ita ut determinatũ tem
poris interuallum inter duas proximas interijciatur; ſed aliquando in uno an
no duæ contingant, aliquando una, & aliquando nulla. Non eſt autem credi-
bile, quòd nos cogamus cęlos (cogere autem uidemur, ſi eccentrici, & epicycli
fint figmenta, ut aduerſarij uolunt) ut noſtris obediant figmentis, mouean [?] -
turque uti nos uolumus, uel uti noſtris principijs congruit.

358.1.

Confutatio
reſpõſionis
aduerſario-
rum.

Qvod uero attinet ad Nicolaum Copernicum, dicimus, eũ non reſpue-
re eccentricos, & epicyclos tanquam fictitios, & philoſophiæ repu gnantes. Ponit enim ipſe idem terram, tanquam epicyclum; & in Luna ſtatuit epicycli
epicyclum: Sed hoc ſolum conati, ut periodos motuum planetarum emendet,
quas iam claudicare inuenerat. Difficile enim admodum eſt, periodos motuũ
ita definire, ut multis annerum ſeculis à vero nõ deueniet, cũ nullus vnquam
mortalium unius planetę potuerit periodum ita determinare, ut nõ ſuperſint
aut deſint aliquæ minutiæ, quæ in magno annorũ interuallo, notabilẽ erro-
rem inducant. Vt mirum ſane ſit, Deum Opt. Max. planetarum motus tantis
difficultatibus obſtruere uoluiſſe, ut nemo hominũ eos pſecte poſſit aſſequi,
ſed ſemper inueniat, quod in tanto artificio tam nobilium corporũ, & in tan
@a eorũ motuũ harmonia, & concordia admiretur, perpetuis laudibus eorum
conditorem, & motorem celebrando. Vt potiſſimum propter conſtit utionem
cęlorum, eorumq; motus, in quibus ſemper ſupereſſe uidetur, quod ſumma di
ligentia inquiratur à ſolertiſſimis rerũ cæleſtium perſcrutatoribus, ſcriptum
@ſſe uideatur ab Eccleſiaſte cap. 3. [Et mundũ tradidit diſputationi eorum] ne vi-
delicet aliquando, ſi perfecte cęlorũ numerũ, ordinem, conſtitutionem, & mo
tum intellexiſſent homines, deſinerent opera Dei in quirere, & admirari, & ingenia, ſublata exercendi cauſa, ceſſatione torperent. Itaq; quod alia via Co
pernicus φαινόμενα tueatur, mirũ non eſt. Qu [?] a enim ex motibus eccẽtrico-
@um, & epicyclorũ cognouit tempus, quantitatem & qualita@em apparentia-
@um tam futurarũ, quà [?] m præteritorũ, potuit, ut erat ingenioſiſſimus, nouam
viam excogitare, qua illæ apparentiæ cõmodius (ut ipſe putabat) defendi poſ-
ſent, & periodi motuum aliqua ex parte emendari, quas iam animaduerterat
claudicare, quod præcipuũ uidetur fuiſſe ſtudiũ Copernici, ut diximus. quẽ-
admodũ etiam cognitam aliquam concluſionem poſſumus pluribus ſyllogiſ-
mis, etiam ex falſis præmiſſis, inferre. Tantum autem abeſt, ut propter do-
ctrinam Copernici tollantur eccentrici, & epicycli, vt multo magis propte-
rea ponendi ſint. Idcirco enim Aſtronomi hos orbes excogitarunt, quia cer-
to certius ex varijs phænomenis deprehenderunt, planetas non ferri ſem-
per æquali diſtantia à terra. Quod quidem libenter copernicus admittit, cum

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer