Comment. in IIII. Cap. Sphæræ
priuatas, quarum ſex ſupra Firmamentum collocant. quod non ſolum maiori
parti Aſtronomorum aduerſatur, qui hactenus duas tantũ ſphæras cęleſtes nõ
ſtellatas ſupra Firmamentũ inuenerũt; verũ etiã pugnat cum omnibus Peri-
pateticis, qui, ex Ariſtotelis ſententia, ne unum quidem orbem ſupra Firma-
mentum admittere uolunt. Tantam confuſionẽ vitant ij, qui eccentricos or-
bes ponunt in cælis; quia in uuiuerſum orbes duntaxat 33. concedũt, ambien
tes quidem terram 28. ſex vero Epicyclos, qui totiextra terram extant. Vn-
de non erit tanta motuũ multitudo, præſertim cum ſemper duo orbes eccen-
trici ſecundũ quid ſimul proportionaliter progrediantur, ut in Theoricis ex-
plicatur, ita ut octo orbibus motus proprius denegetur, ſintq; quilibet duo
orbes eccentrici ſecundũ quid inſtar vnius orbis, cum eodẽ ſemper motu am-
bo ferantur. Itaq; cum, ſecundũ celeberrimũ philoſophorum axioma, fruſtra
fiat per plura, quod fieri poteſt æquè bene per pauciora; ponantur autẽ à no-
bis triplo fere pauciores Eccentrici, quàm ab aduerſarijs concentrici, & non
ſolũ ęque bene, ſed multo melius omnia φαινόμενα pereccẽtricos defendãtur
quàm per concentricos, cũ ſexcentarũ apparrentiarũ ratio per concẽtricos dari
nequeat, ut ex dictis perſpicuum eſt; quis dubitabit, potius in cælis eſſe orbes
eccentricos, & Epicyclos conſtituendos, quàm cõcentricos, præſertim cũ natu
rali philoſophiæ eccentrici nihil omnino repugnent, ut ex ſolutionibus ar-
gumentorum Auerrois, eiusq́ue ſectatorum conſtabit?
358.1.
2. Ratio.
Quot orbes
concentricã
ponantur à
Fracaſlori@
Quot orbes@
pona@tur
ab ij, qui Ec
centricos cõ
cedunt.
Postremo
ita licebit propoſitum cocludere Sicut in philoſophia na
turali per effectus deueni
[?]
mus in cognitione cauſarum, ita etiam in Aſtrono-
mia, quæ de corporibus cęleſtibus à nobis remotiſſimis agit, neceſſe eſt, ut in
cognitionem ipſorum, coordinationẽ, conſtitutionemq́; perueniamus ex effe
ctibus, hoc eſt, ex motibus ſtellarũ per ſenſus noſtros perceptis. Quemadmo-
dum enim ex generatione, & corruptione mutua rerũ naturaliũ phil oſophi
naturales cũ Ariſtoteles Materiam primam cum alijs duobus principijs tranſ
mutationis naturalis, & multa alia collegerũt: ſic etiã Aſtronomi per motus
cęlorum in genere uarios ab ortu in occaſum, & ab occaſu in ortũ inueſtiga-
runt certum numerum ſphærarum cęleſtium; alij quidẽ octo, quod octo tãtũ
diuerſos motus in genere cognouerint, alij autem decẽ ex decem motibus di-
uerſis in genere notatis: Item eadem ratione per alia φαινόμενα ordinẽ inter
cęleſtes ſphęras conſtituerunt, ut cap. 1. copioſe à nobis eſt expoſitum. Quam
obrem conueniẽs eſt, & rationi maxime conſentaneum, ut ex motibus plane
tarũ particularibus, & uariis apparentijs Aſtronomi inquirant numerum par-
tialium orbiũ, qui planetas tã uarijs motibus circumducunt, eorumq́; cõffitu
tionẽ, ac figurã: ea tamen lege, ac conditione, ut omnium motuum, apparen-
tiarumq́ue cauſæ poſſint cõmode aſſignari, nullumq́ue inde abſurdum, quod
philoſophiæ naturali repugnet, inferri poſſit. Quocirca cũ Eccentrici orbes,
& Epicycli ſint eiuſ@odi, ut per illos Aſtronomi nullo labore omnia φαινόμε
να teneãtur, ut partim ex dictis liquet, partim ex Theoricis planius intellige
tur, nullũq́; ex ipſis abſurdum, aut incõmodum ſequatur in naturali philoſo-
phia, ut mox ex ſolutione argumentorum, quęcõ@@a huiuſmodi orbes ab ad-
uerſarijs afferri ſolent, conſtabit: merito decreuerunt Aſtronomi, planetas in
orbibus eccentricis, atq; Epicyclis ueh@, non autem in cõcentricis, cum ꝑ hos
tueri non poſſimus tam multiplicem uarietatem in motibus planetarum.
358.1.
@ ratio pro-
bans da@i
Eccentricos
& Epicy-
clos.
@eſponſio
aduerſario-
@umad ter-
tiam ratio-
@e@.
Vervm
hanc rationem eneruare conantur aduerſarij dicentes: ſe con-
cedere, poſitis orbib, eccẽtricis, & Epicyclis, omnia φαινόμενα poſſe defendi