Ioan. de Sacro Boſco.
uerſuri, & c. Quòd etiã planetæ non circumducantur ab occaſu in ortum in
orbibus concentricis, ita perſpicuum fiet. Primum, quia hac ratione non poſ-
ſunt ſupra adducta phænomena defẽdi, maxime illa, quæ de maiori, minoriq́@
diſtãtia a terra, ac de maiore, minoreq; planetarũ magnitudine ſunt obſerua
ta. Quòd ſi alias apparẽtias, nẽpe tarditatẽ motus, ac uelocitatẽ; directionem,
retrogradationẽ, ac ſtationẽ planetarũ tueri contendũt per orbes concentri
cos, id ſolũ in genere, & ualde cõſuſe efficere vidẽtur. Dicũt enim, omnia hęc
prouenire, eo quòd unus orbis cõcẽtricus modo alterũ retardet, modo magis
promoueat, modo retroducat, & c. ſed quo pacto, quando, & in qua cæli parte
hæc fieri debeant, non docent. Deinde, quia multa abſurda, & incommoda ex
poſitione orbium concentricorum conſequũtur. Primum quidem, quoniã, ut
paulo ante dictũ eſt, inferioribus planetis cõmunicarentur motus ſuperiorũ,
quod cũ experientia pugnat. Deinde vero, quia uolentes oĩa per cõcentricos
orbes tueri, fingunt orbes quoſdã in ſphæris planetarũ, quieos deferant à ſe-
ptẽtrione in auſtrũ, & cõtra. Quo poſito, quis tã hebes eſt, & iners, qui non ui-
deat, Solem non poſſe ſemper ſubecliptica incedere, maxime ſub ecliptica pri
mi mobilis, quòd illo motu nõ ſertur; cum per ſe ab ortu cieatur in occaſum,
vnũ autẽ corpus ſimplex unũ tantũ poſſit habere motũ? Immo ſi moueretur
à ſeptentrione in auſtrũ, uel contra, mutaretur in eadẽ ciuitate perpetuo alti-
tudo poli. quod eſt contra maniſeſtiſſimas experientias. Quis itẽ tam rudis, & ignarus eſt, qui hoc poſito, non perſpiciat, Solẽ aliquãdo futurũ in polo arcti
co, aliquando antarctico; aliquando oriturũ in ea parte, ubi nũc occidit, & ali
qñ occaſurum ibi, ubi nunc eundem cernimus oriri? Quod quidem ingenue
fatetur Hieronymus Fracaſtorius princeps orbiũ concentricorum: & in ſphæ-
ra materiali facile apparet@ hoc aliqñ debere ſequi ex huiuſmodi motu cęlorũ
à ſeptentrione in auſtrũ, & cõtra. Immo idem affirmat, bis iam ab orbe condi-
to hoc accidiſſe, ſecundum quoſdã Aegyptios. Hoc autem quàm falſum ſit, & ri duculum, quis non uidet? Per hiſtorias ſiquidem, & traditiones Mathematĩ
corũ & philoſophorum cognouimus à tẽpore 2000. annorũ, & eo amplius hu
cuſque (ut retroacta tempora omittamus) Solẽ, & alias erraticas ſtellas ſtatis
anni diebus in eadẽ ciuitate prope idem punctũ Horizõtis oriri, & occidere,
eandemq́; habere altitudinem meridianã, & eandem magnitudinẽ diei, ac no
ctis. Quæ tamẽ omnia mutari debuiſſent in tanto annorũ interuallo, ſi motus
ille in rerũ natura exiſteret. Si igitur ab exordio mundi, ex cõmuni ſententia,
noudũ eff
[?]
luxerunt anni 7000. quo modo non erit fabulæ anili perſimile, bis
iã factã eſſe tãtam mutationẽ in Sole Omitto plurima alia abſurda, quæ inde
conſequuntur: Neque uero quiſquam nobis obiiciat motũ trepidationis, quo
omnes ſtellæ, ac planetæ cientur: quia cũ hic motus ſit tam imperceptibilis, ut
vix à peritiſſimis Aſtronomis deprehendatur, non poterit notabilis mutatio
fieri in ſtellis, & planetis, ut patet in maxima declinatione, quæ à tẽpore Pto
lemæi ad noſtram uſq; ætatem nondum ad dimidiatũ gradum decreuit. Ad-
de, hunc motũ non circũducere aſtra circulariter a ſeptentrione in auſtrũ, ſed
ſolum planetas eo motu trepidare quaſi, & nunc paulatim a ſeptẽtrione in au
ſtrũ, nunc iterũ ab auſtro in ſeptentrionẽ uehi inſenſibili mutatione. Poſtre-
mo ex orbibus concentricis maxima oritur confuſio, ob ingentẽ corũ multi-
tudinẽ, quã eorũ defenſores introducũt. Ex quo etiã ſequatur, neceſſe eſt, mi-
ra perturb atio motuũ. Ponunt enim, ut apud Fracaſtoriũ eſt manifeſtũ, orbes,
ſeu ſpheras mobiles 77. vel 79. octo quidẽ ſtellatas, reliquas uero oẽs ſtellis