Full text: Clavius, Christoph: Christopheri Clavii Bambergensis ex Societate Iesv In Sphaeram Ioannis de Sacro Bosco commentarius

Comment. in IIII. Cap. Sphæræ ribus planetis communicaretur, quemadmodũ id contingere videmus in ſphę
ris totalibus, ut diximus. Quod cum fieri non uideamus, ut & aduerſarij te-
ſtantur, dici non poterit, planetas ferri in orbibus concentricis, ſed in eccen-
tricis. Ita enim experien@ia illa adducta de ſingularitate motuum in planetis
facillime locũ inueniet. Diuerſitas enim centorum impedimento eſt, quo mi
nus eccen tricus orbis cuiuſuis planetæ proxime inferiorem orbem ſibi conti
guũ, cuius concaua ſuperficies concentrica eſt toti [?] mundo, ſecum rapiat, niſi
cælorũ penetratio, aut ſciſſio daretur, ut ex inſtrumento materia li facile per-
cipi poteſt: Et utcunque etiam intelligitur ex figura prima huius quæſtionis
Qui enim fieri poteſt, ſi attentius res conſideretur, ut orbis ſimpliter eccentri
cus G H, circa ſuum centrum F, trahat proxime inferiorem orbem eccentri-
cum ſecundum quid, cuius ſuperficies concaua, unà cum toto cælo, æqualiter
à centro mundi E, diſtat, niſi hic inferior orbis penetret, aut ſcindat cælũ in-
ferioris planetæ, quod intra concauum dicti orbis eccentrici ſecundum quid
continetur? Scio auctores orbiũ contricorũ confingere infra ſingulorum pla-
netarum orbes, ſingulos orbes reſtituentes, quos Fracaſtorius Circitores ap-
pellat, quorum oſſiciũ ſit, vt quantum ſuperiòres planetæ inferiores trahun-
ſuis motibus, tantũ ipſi inferiores planetas in contrariam partem reſtituantt
Verum hoc figmẽto ſimile eſſe uidetur. Præterquam enim, quod hac ratione. maxima confuſio in motibus introducitur, non uideo, quo pacto primum mo-
bile omnibus inferioribus ſphæris motum diurnum poſſit communicare, cũ
in medio poſiti ſint circitores illi, qui inferiores ſphæras omnino prohibent,
ne à ſuperioribus rapiantur, niſi quis dicat, ſingulas ſphæras planetarũ pro-
prios habere mocus diurnos ab ortu in occaſum, qui in ſpatio 24. horarum ab
ſoluantur, quòd nouum eſt, atque inauditum, & a nemine hactenus cõceſſum.

358.1.

Aliæ ratio-
nes confir-
mantes da
ri Eccentri-
cos & Epi-
cyclos.
@. Ratio.

Secvnda ratio hæc eſt. Si planetę in orbibus eccentricis non defe-
runtur ab occaſu in ortum, deuehentur utiq; aut per orbes concentricos, aut
certe per ſeſe mouebuntur in cælis, ut piſces in mari, uel aues in aere: Sed hi-
ſce duobus modis nõ mouentur. Igitur in ecceniricis feruntur. Cõſecutio ma
nifeſta eſt: Maior quoq; propoſitio patet ex ſufficienti partium enumeratione. Minor uero probatur, quoad utramq; partem. Quòd enim plaue@æ non mo-
ueantur per ſeſe, (ut a poſteriori parte incipiamus.) veluti piſces in mari, uel
aues in aere, multis rationibus probare nititur Ariſtoteles iu lib. de cęlo, & a
nobis euidenti argumento confirmatum eſt ſupra, quando cap. 1. oſtẽdimus cũ
auctore, cælum ab oriente uolui in occidentem; & eſt communis omniũ phi-
loſophorum, & Aſtronomorum doctrina. Immo ſi ita mouerentur, & non po-
tius ad motũ orbium, in quibus ſunt, nullam certam ſcientiam de illorum mo
tibus habere poſſemus. Cum enim, ut in ſuperioribus apparentijs dictum eſt,
planetæ aliquando magis, aliquando minus a terra abſint: interdum velocius
moueantur, @terdum qua ſi curſum inhibeant; nunc ſtare uideantur, nũc pro-
gredi ſub Zodiaco ab occaſu in ortum, nunc retrogredi; quis eſt, qui non ui-
deat, planetas, ſi mouentur ut piſces, ſeu aues, aliquando ſuos circulos, quos
ab occaſu in ortum deſcribunt debere relinquere, ut magis poſſint a terra re
cedere, & ad eandem accedere; aliquando autem proprium curſum negligere,
rurſusq́; in oppoſitam partem retrocedendo niti; aliquando denique curſum
omnino fiſtere in cęlo, ut penitus non moueantur? Quæ ſi fierent, quo nã mo-
do, obſecro, eorum periodi ſtefiniri poterunt; qua item ratione cognoſci, qua-
nam in parte cæli altius a terra digreſſuri ſint planetæ, & iterum ad terrã re-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer