Full text: Clavius, Christoph: Christopheri Clavii Bambergensis ex Societate Iesv In Sphaeram Ioannis de Sacro Bosco commentarius

Comment. in IIII. Cap. Sphæræ propinquior fuerit terræ, eo maiorem pertranſire umbram, eo autem minorẽ,
quo longius à terra receſſerit; atq; adeo eclipſes fieri inæquales, quoad magni
tudinem, ac durationem. Verum hæc minor, maiorve diſtantia Lunæ à terra
in eclipſi Lunari tribui nullo modo poteſt eius Eccentrico. Ratione enim Ec-
centrici Luna in omni eclipſi tam Solari, quàm Lunari eandem habet à terra
diſtantiã; propterea quò [?] d Luna (ut in eius Theorica declarabitur) tam in con-
iunctionibus eius cum Sole, quàm in oppoſitionibus (Fit autẽ omnis eclipſis
Solis in aliqua coniunctione, & eclipſis Lunæ in oppoſitione aliqua) ſemper
in Auge ſui Eccentrici exiſtit. Confugiendum igitur eſt ad Epicyclũ. Sic enim
ſine magno labore tuebimur hanc inæqualitatem eclipſiũ Lunariũ, licet lumi
naria ambo eundẽ ſitũ habeant, quoad caput, & caudã Draconis, æqualiterq́@
ſemper Solà terra diſtet, & Luna in Auge ſui Eccentrici exiſtat. Nam in una
eclipſium poteſt Luna eſſe in puncto Epicycli terræ proximo, in alia uero in
puncto remotiſſimo à terra. Vnde maior erit prior eclipſis, longioriq; tẽpore
durabit, quàm poſterior: quia in illa pertrãſit Luna maiorẽ umbram terræ, in
hac autem minorem. Exemplum habes in propoſita hac figura, in qua ABCD@
refert Eccentricum Solis; FIGL, Eccentricum, qui centrum Epicycli Lunæ de
fert: FHGK, Eclipticam, quæ Eccentricũ Lunæ ſecat in punctis F, & G, quorũ
F. v. g. caput Draconis, at G, cauda Draconis nominatur: A, eſt Sol in capite
Draconis exiſtẽs; E, terra, & G, centrum Epicycli in cauda Draconis exiſtens,
& c. Quod ſi quis dicat, hinc ſequi, nõ recte nos ſupra ex Eclipſibus collegiſſe,
dari Eccentricum Solis, quandoquidẽ, vt hic diximus, maior & minor eclipſis
per Epicyclum fieri pot@ſt: occurrendum eſt, Epicyclum Lunæ ſatis non eſſe.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer