Full text: Clavius, Christoph: Christopheri Clavii Bambergensis ex Societate Iesv In Sphaeram Ioannis de Sacro Bosco commentarius

Ioan. de Sacro Boſco. per ſe conſideratus regularis ſit, & æqualis, vt ratio dictat, omnes tñ ſimul ap-
parentem illam irregularitatem efficiant, ut paulo poſt perſpicuũ fiet. Quo-
niam uero impoſſibile eſt, ſecundum decreta Ariſtorelis, & philoſophorũ, uni
& eidem orbi cęleſti, cũ ſit corpus ſimplex, plures ineſſe motus; coacti ſunt ſin-
gulis planetarũ ſphæris plures aſſignare orbes partiales, ex quibus tota ſphæ-
ra cõponantur, ut ex multitudine motuũ horum orbium cauſas apparentis il-
lius irregularitatis poſſent explicare. Vnde quo motus alicuius planetæ magis
uarius apparebat, eo etiam plures illi motus, atque orbes tribuendi erant.

358.1.

Planetas
Pluribuscie
@i motibus.

Hos autem orbes partiales non eodem modo omnes Aſtronomi conſti-
tuerunt. Eudoxus enim, & Calippus, quorum opinio tempore Ariſtotelis, vt
conſtat ex lib. 12. Metaph. celebris fuit, & quam etiam Auerroes multis in lo-
cis, cum ſuis ſectatoribus, defendere nititur, diuidebant ſingulos orbes totales
planetarum in plures orbes partiales concentricos, hoc eſt, idem centrũ cum
toto cęlo, & mundo habentes commune: quos quidem aiebant moueri ſuper
diuerſos polos in partes diuerſas. Ex qua poſitione efficitur, ut etiãſi quilibet
orbis partialis per ſe conſideratus regulariter incedat, tamen, quia unus retar-
dat quodammodo alterũ, uel impellit, planeta ipſe irregulariter uideatur mo
ueri. Quæ quidẽ opinio (quã totis uiribus inter recentiores Hieronymus Fra-
caſtorius in libe@o, quẽ de Homocẽtricis inſcripſit, defendere conatur, & quã
probare uidetur Lucillus Philalætus in libris de cęlo, quibuſdã mutatis) licet
aliquas apparentias, quæ ad tarditatem, uelocitatemq́; motus pertinent, tueri
poſſit, nullo tamen pacto oĩ [?] um apparentiarum, quæ quotidiana experientia
in planetis deprehenduntur, rationẽ reddere poteſt, ut mox manifeſtabimus.

358.1.

Sphæræ pla
netarum in
orbes cõce@
tricos diui
debãtur ab
Eudoxo, &
Calippo.

Idcirco Ptolemæus Aſtronomorum facile princeps, (quãuis non deſint
qui dicant, idẽ prius feciſſe Pythagoricos, licet minus dilucide, & accurate,
quos imitatus deinde eſt Hipparcus) cũ Albategnio, Thebith, & alijs Aſtrono
mis quàm plurimis, cõſiderans defectũ horum orbiũ homocentricorũ, ſiue idẽ
centrũ cum toto cęlo habentiũ, ad defendenda omnia φ{αι}νόμενα in planetis
obſeruata, aliam uiã coactus eſt excogitare, qua omnia, quæ in planetarũ mo-
tibus apparent, defendi poſſent. Cũ vero diu cogitaſſet, uidit, (ut erat ingenio
perſpicaciſſimo) nulla id poſſe ratione facilius, & cõmodius fieri, quàm per or
bes Eccentricos, & Epicyclos, qui diuerſum habẽt centrum à centro totius cę-
li, ut ſupra expoſuimus. Itaq; ſingulos orbes planetarũ diuiſit in Eccentricos
orbes partiales, additis in ſingulis planetis, uno Sole excepto, ſingulis Epicy-
clis, quia per ſolos Eccentricos omnium apparentiarũ ratio dari non poterat. Auerroes quoq; in commentarijs in Almageſtum Ptolemæi aſſerit, dari Ec-
centricos orbes, & Epicyclos in ſphæris cęleſtibus. Apparentiæ autem, quæ
Ptolemæũ, & alios Aſtronomos impulerunt, ut in cęlis huiuſmo di orbes ec-
centricos, & epicyclos eſſe crederent, fuerunt non paucæ, eæque inſignes ad-
modum, & illuſtres, e quibus nunc nonnullas in medium proferemus.

358.1.

Ptolemæus-
cũ alijs A-
ſtronomis
diuiſit ſphę
tas planeta
rum in or-
bes eccẽtri
cos & epicy
clos.

I. Sol , Luna, & quæuis alia ſtellarum errantium, ut ab Aſtronomis pe-
ritioribus diligentiſſime eſt obſeruatũ, modo remotior à terra, modo propin-
quior apparet: Item (quod ex priori ſequitur) diameter eius modo maior, mo-
do minor, atque adeo & ipſa ſtella nunc maior, nunc minor uidetur: Sol enim
(ut cæteros nunc planetas omittam) exiſtens in ♑, aut in alijs ſignis auſtrali-
bus, maior apparet, quàm cum in ♋, uel in alijs ſignis borealibus moratur; ita
ut hac tempeſtate in ♑, maximus appareat, in ♋, uero minimus, diameterque
eius ibi maxima, hic uero minima: hæc autẽ inæqualitas paulatim tollatur, &

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer