Volltext: Clavius, Christoph: Christopheri Clavii Bambergensis ex Societate Iesv In Sphaeram Ioannis de Sacro Bosco commentarius

Ioan. de Sacro Boſco. autem orbes circunſtantes nig ri repreſentant eccentricos ſecundũ quid, quo-
rum ſuperiores conuexa ſuper ficies A B C D, & cõcaua inferioris centrũ habct
E, quod ẽt mundi totius cen
trũ eſt, ita vt totũ cælũ mũdo
ſit concentricũ ſimpliciter, id
eſt, tã ſecundũ ſuperficiẽ con-
uexã, quã ſecundũ cõcauam. Superficies uero tã concaua
ſuperioris orbis, quàm cõue-
xa inſerioris ex F, cẽtro eccen
trici ſimpliciter deſcribitur. Quæ cũ ita ſint, cõponetur cę
lũ totũ cuiuſq; planetæ ex tri
bus orbib. partialibus, eccen
trico ſimpliciter, & duob. ec-
centricis ſecundũ quid; exce-
pto cælo Mercurij, & cęlo Lu
næ. Vtrũq; enim horũ ex plu
rib. orbibus conſtituitur, vt in
Theoricis exponetur.

358.1.

Orbis@ eccẽ-
tricus ſim-
pliciter @d.
Eccentrici
ſecũ dũ @d.
qui ſint.
469-01
Cælum cu-
iuſq; plane
tæ ex pluri
bus orbibus
cõponitur.

Epicyclvs aũt eſt ſphæ-
rula ſolida intra craſſitiẽ ec-
centrici ſimpliciter immerſa,
ita ut circa ſuũ propriũ cen-
trũ circũuolui poſſit. Huiuſ-
modi ſphærula in dicta figu-
ra repræſentatur per c@culũ
ex cẽtro G, deſcriptũ. In epi-
cyclo affixus eſt Planeta, & ad eius motũ circa centrũ G,
defertur, ideoq́ à Ptolemæo
appellatus eſt orbis reuoluẽs ſtellã, ſeu planetã; Epicyclus aũt ad motũ eccen
trici ſimpliciter circa terrã circũuehitur, Sole excepto, ꝗ nõ habet epicyclum,
ſed in ipſo eccẽtrico ſimpliciter fixus ad eius motũ circũducitur. Vñ orbis ec-
cẽtricus ſimpliciter ab artificib. deferẽs epicyclũ, ſeu planetã nominatur. Cir-
cumferẽtia porro G H, in orbe eccentrico ad motũ centri epicycli G, vel cẽtri
Solis deſcripta dici ſolet circulus eccentricus: Cuius punctũ a terra remotiſſi
mũ, quale eſt illud, quod ſub A, collocatur, & in quo centrũ Solis exiſtit, quod-
que à recta ducta ꝑ centra E, F, indicatur, Aux dicitur: oppoſitum uero punctũ
H, terræ propinquiſſimũ appellatur Augis oppoſitũ: Linea deniq. recta A C,
per cẽtra E F, ducta nominari cõſueuit linea augis, quia in hac reperitur Aux,,
eiuſq. oppoſitum, hoc eſt, punctum circuli eccentrici a terra maxime remotũ,
& punctum, quod ad terram maxime accedit, ut in Theoricis demonſtratur. Sed iã ad phænomena explicanda accedamus, quibus maxime Aſtronomi ſunt
impulſi, ut eccentricos orbes, atq. epicyclos in ſphæris cęleſtibus inuenerint.

358.1.

Epicyclus
quid.
Circulus
eccẽtricus @
aux, oppo-
ſitum au-
gis, & lineæ
augis quid.
Antiqui
cur puta-
rint aſtra
caſu ferr@.

Igitvr , aut paulo altius rem exordiar, cũ antiqui ſeculi homines ani-
maduerterent ſtellas, maxime erraticas, quæ Planetæ dicũtur, uarijs motibus
ferri, ita ut uunc curſum quaſi incitare, nunc uero eundẽ inhibere uiderẽtur:

Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer