Full text: Clavius, Christoph: Christopheri Clavii Bambergensis ex Societate Iesv In Sphaeram Ioannis de Sacro Bosco commentarius

356. CAPVT QVARTVM
DE CIRCVLIS, ETMOTIBVS
Planetarum, & de cauſis eclipſium
Solis, & Lunæ.

467-01

NOTANDVM, quod Sol habet unicum cir-
culum, per quem mouetur in ſuperficie lineæ
eclipticæ, & eſt eccentricus. Eccentricus qui-
dem circulus dicitur non omnis circulus, ſed
ſolum talis, qui diuidens terram in duas par-
tes æquales, non habet centrum fuum cum cen-
tro terræ, ſed extra. Punctus autem in eceen-
trico, qui maxime accedit ad firmamentum,
appellatur Aux, quod interpretatur eleuatio. Punctus uero oppoſitus,
qui maximæ remotionis eſt à Firmamento, dicitur oppoſitum Augis. Solis autem ab occidente in orientem duo ſunt motus, quorum unus eſt
@i proprius in circulo ſuo eccentrico, quo mouetur in omni die, ac nocte
60. minutis fere. Alius uero tardior eſt motus ſphæræipſius ſupra po-
los axis circuli ſignorum, & eſt æqualis motui ſphæræ ſtellarum fixarum,
ſcilicet in 100. annis gradu uno. Ex his itaque duobus motibus colligi-
tur curſus eius incirculo ſignorum ab occidente in Orientem, per quam
abſcindit circulum ſignorum in 365. diebus, & quartaunius diei, præter
rem modicam, quę nullius eſt ſenſibilitatis.

357. COMMENTARIVS.

Argume@- [?]
tũ 4. cap.

POstqvam in præcedentibus auctor egit de motu primi mo-
bilis, qui fit ab ortu in occaſum, & de ijs, quæ illum motum
ſequuntur, nempe de ortu, & occaſu ſignorum, de diebus, & noctibus, & c. Difputat nunc in ultimo huius operis capite de
motu aliorum cœlorum, qui fit ab occaſu in ortum: ac præci-
pue de motu Solis ac Lunæ, vt nobis aperiat rationes eclipſium Lunarium,
& Solarium. At quoniam hæc omnia breuiſſime ab auctore perſtringuntur,
propterea & nos breuiſſimi hac in parte erimus, præſertim quia tractatio
hæc, ſi pro dignitate tractari debet, longiorem expoſtulat ſermonem, per-
@inetq́. ad Theoricas planetarum, quas, ſauente Deo, breui in lucem edemus.

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer