Full text: Clavius, Christoph: Christopheri Clavii Bambergensis ex Societate Iesv In Sphaeram Ioannis de Sacro Bosco commentarius

Ioan. de Sacro Boſco. te in primo puncto Capricorni. Eſt enim tunc illis una nox 24. horarum,
& quaſi inſtans pro die.

345.1.

Proprieta-
ſes eorũ, ꝗ
Zenith ha-
bent in cir
gulo Arcti-
@@.

346. COMMENTARIVS.

Qvintvs locus eorum eſt, qui habent verticem capitis præcife in cir-
culo Arctico, quibus vnicã proprietatẽ aſſignat, quod uidelicet in quolibet
die anni vertex capitis eorum idem efficitur cũ polo Zodiaci. Ex quo conſe-
quitur, Zodiacum tunc vicem gerere Horizõtis, & idcirco quaſi in ictu oculi,
quàm primũ polus Zodiaci ad motum primi mobilis a uertice capitis receſſe-
rit, ſeſe mutuo bifariam interſecabunt Zodiacus atque Horizon, cum ſint cir
culi maximi, ita vt repente, ſicut ait Alphraganus Differ. 7. oriatur una medie-
tas Eclipticę, hoc eſt, ſex ſigna appareant ſupra Horizontem, alia vero medie-
tas repente occidat, id eſt, reliqua ſex ſigna ſubito occultentur, deſcendantq́. ſub Horizontẽ. Hinc etiam ſit, ut totus Tropicus ♋, exiſtat ſupra Horizon-
tem, & totus Tropicus ♑, infra eundem, ita ut principium ♋, & principiũ ♑
tangant & radant quodam modo Horizontẽ. Quare Sole exiſtente in princi-
pio ♋, habebunt diem 24. horarũ, & quaſi inſtans pro nocte, quia in inſtanti
quaſi Sol pertranſit Horizontem, & ſtatim iterum emergit, immo nunquam
perfecte tunc occidet, ſed continget Horizontem: Exiſtẽte uero Sole in prin-
cipio ♑, ob eandem rationem habebunt noctem 24. horarum, & quafi inſtans
pro die: Quæ omnia clariſſime perſpiciũtur in ſphæra materiali. Adde, quod
non omnia ſidera illis oriuntur, atque occidunt.

ILLIS autem, quorum Zenith eſt inter circulum Arcticum, & po-
lum mundi Arcticum, contingit, quod Horizon illorum interſecat Zodia-
cum in duobus punctis æquidiſtantibus à principio ♋, & in reuolutione
Firmamenti contingit, quod illa portio Zodiaci intercepta ſemper relinqua
tur ſupra Horizontem. Vnde patet, quòd quàmdiu Sol eſt in illa portione
intercepta, erit unus dies continuus ſine nocte. Ergo ſi illa portio fuerit
ad quantitatem ſigni unius, erit ibi dies continuus unius menſis ſine no-
cte: Si ad quantitatem duorum ſignorum, erit dies continuus duorum men-
ſium ſine nocte, & ita deinceps. Similiter contingit eiſdem, quòd portio
Zodiaci intercepta ab alijs duobus punctis æquidiſtantibus a principio Ca-
pricorni, ſemper relinquatur ſub Horizonte. Vnde cum Sol eſt in illa por
tione intercepta, erit una nox continua ſine die, breuis uel magna ſecun-
dum quantitatem interceptæ portionis. Signa autem reliqua, quæ eis
oriuntur, & occidunt, præpoſtere oriuntur, & occidunt. Oriuntur præpo-
ſtere, ſicut ♉, ante ♈; ♈, ante ♓; ♓, ante ♒; & tamen ſigna his oppoſi-
ta oriuntur recto ordine, & occidunt præpoſtere; ut ♏, ante ♎; ♎, an-
te ♍, & tamen ſigna his oppoſita occidunt directe, illa ſcilicet, quæ orieba@
tur præpoſterè, ut Taurus, & c.

346.1.

Propriet@-
tes eorum.
quorum Ze
nith eſt in
ter circulũ
arcticum, &
polum ar-
cticum.
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer