Full text: Clavius, Christoph: Christopheri Clavii Bambergensis ex Societate Iesv In Sphaeram Ioannis de Sacro Bosco commentarius

Comment. in III. Cap. Sphæræ pes Tauri, de quo loquitur, extenditur uerſus Aequinoctialem. Sed diſtin-
guitur tunc inter ſigna Cardinalia, & regiones. Nam ſigna Cardinalia di-
cuntur duo ſigna, in quibus contingunt Solſtitia, & duo, in quibus contin-
gunt æquinoctia. Regiones autem appellantur ſigna intermedia. Et ſecun-
dum hoc patet, quòd cum Aethiopia ſit ſub Aequinoctiali, non premitur
ab aliqua regione, ſed à duobus ſignis tantum Cardinalibus, ſcilicet A-
riete, & Libra.

345. COMMENTARIVS.

Qvartvs locus eſt eorum, quorum vertex collocatur inter Tropicum
♋, & circulum Arcticum. His duas quoque attribuit proprietates.

I. Nunquam Sol tranſit per eorum uerticem capitis.

II. Tres differentias umbrarum habent, ſicut ij, qui in præcedenti ſitu habi
tant; hoc uno dempto, quòd nunquam habent umbram perpendicularem. In
hoc ſitu, ait, putarunt nonnulli, collocatam eſſe Aethiopiam, quod ex Luca-
no probabant. Quod tamen ipſe refutat, explicans aliter Lucanum, ut ex lite-
ra patet. Sed quicquid ſit de Lucano, certum eſt Aethiopiæ magnam partem
ſitã eſſe ſub Aequinoctiali circulo. Quã uero conuenines ſit expoſi tio noſtri
auctoris, alij iudicent. A multis enim, præcipue a Scaligero in Poetica, repre-
henditur Lucanus. Verum tamen eſt, quod auctor dicit, ungulam Tauri porri [?]
gi verſus Aequatorem. Hiſce duabus proprietatibus addere licet, quod habi-
tantes in hoc ſitu terræ duo habent ſolſtitia, altum vnum, & imum alterum. Item quod illis ſemel eſt æſtas, & ſemel hyems, habentq́; inæqualitatem die-
rũ & noctium; & quod non omnia ſrdera illis oriuntur, atque occidunt.

Illis autem, quorum Zenith eſt in circulo Arctico, contingit in
quolibet die, & tempore anni, quod Zenith capitis eorum eſt idem cum
polo Zodiaci, & tunc habent Zodiacum, ſiue Eclipticam pro Horizonte. Et hoc eſt, quod dicit Aphraganus, quod ibi circulus Zodiaci flectitur ſu-
pra circulum hemiſphęrij. Sed cum Firmamentum continue moueatur,
circulus Horizontis interſecabunt ſe in partes ęquales. Vnde ſtatim me-
dietas una Zodiaci emergit ſupra Horizontem, & reliqua deprimitur
ſub Horizonte ſubito. Et hoc eſt, quod dicit A lphraganus, quod ibi oc-
cidunt repente ſex ſigna, & reliqua ſex oriuntur. Cum etiam Eclipti-
ca ſit Horizon illorum, erit Tropicus Cancri totus ſupra Horizontem,
& totus tropicus Capricorni ſub Horizonte; & ſic, Sol exiſtente in
primo puncto Cancri, erit illis una dies 24. horarum, & quaſi inſtans
pro nocte, quia in inſtanti Sol tranſit Horizontem, & ſtatim emergit, & ille contactus eſt illis pro nocte. E conuerſo contingit illis, Sole exiſten-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer