Full text: Clavius, Christoph: Christopheri Clavii Bambergensis ex Societate Iesv In Sphaeram Ioannis de Sacro Bosco commentarius

VI. Omnes ſtellæ, & omnia puncta cœli, polis exceptis, oriuntur ipfis, at-
que occidunt, quia videlicet eorum Horizon ſecat omnes parallelos deſcri-
ptos ad primum motum, cum per polos ipſorum incedat. Hæc omnia perſpi-
ſpicua ſunt in ſphæra materiali. Carmina autem, quæ ex Poetis ad hanc re@
adducit, quantam vim habeant, & quàm apte, & congruenter huc afferantur,
aliorum ſit iudicium.

ILLIS autem, quorum Zenith eſt inter Aequinoctialem, & Tropi-
cum Cancri, contingit bis in anno, quod Sol tranſit per Zenith capitis eo-
rum: Quod ſic patet. Intelligatur circulus parallelus Aequinoctiali tran-
ſiens per Zenith capitis eorum; Ille circulus interſecabit Zodiacum in
duobus locis æquidiſtantibus à principio Cancri. Sol igitur exiſtens in il-
lis duobus punctis tranſit per Zenith capitis eorum. Vnde duas habent
æſtates, & duas hyemes; quatuor ſolſtitia, & quatuor umbras, ſicut exi-
ſtentes ſub Aequinoctiali. Et in tali ſitu dicunt quidam Arabiam eſſe. Vnde Lucanus loquens de Arabibus uenientibus Romam in auxilium
Pompeio, inquit.

342.1.

Proprieta-
tes eorũ, ꝗ
Zenith ha-
benr inter
Aequatorẽ
& @ropicũ
Cancri.

Ignotum vobis Arabes veniſtis in orbem,

Vmbras mirati nemorum non ire ſiniſtras.

Quoniam in partibus ſuis quandoque erant illis umbræ dextræ, quandoque
finiſtr æ, quandoque perpendiculares, quandoque orientales, quandoque oc-
eidentalis: Sed quando uenerunt Romam citra Tropicum Cancri, tunc ſem-
per habebant umbras ſeptentrionales.

343. COMMENTARIVS.

Secvndvs locus eſt eorum, quorum Zenith eſt inter Aequinoctialem
circulum, & Tropicum Cancri. His igitur quatuor proprietates tribuit.

I. Bis in anno habent Solem ſupra Zenith capitis.

II. Duas habent æſtates, & duas hyemes, ſed vna hyems frigidior exiſtit,
quam altera, ea nimirum, in qua magis à vertice illorũ Sol remouetur, quod
ſit, Sole exiſtente in ♑.

III. Quatuor etiam ſolſtitia habent, duo nimirum alta, & duo ima.

IIII. Habent quoque quadruplicem vmbram, ſicutij, qui ſub Aequatore
degunt. His adde, quod habent inæqualitatem dierum, ac noctium per to-
tum annum, exceptis diebus æquinoctij tempore. Item quòd non omnia aſtra,
ſeu puncta cœli ipſis oriuntur, & occidunt. Vtclare cernitur in ſphæra ma-
teriali. Quod autem dicit, Arabiam ſecundum quoſdam in hoc ſitu colloca-
ri, intelligendum eſt de Arabia Felici. Hæc enim ſecundum maiorem par-
tem inter Aequatorem, & Tropicum ♋, ſita eſt.

ILLIS ſiquidem, quorũ Zenith eſt in Tropico Cancri, cõtingit, quòd ſe-
mel in anno tranſit Sol per Zenith capitis eorum, ſcilicet, quando eſt in pri-
mo puncto Cancri, & tunc in una hora diei unius totius anni eſt illis umbra
perpendicularis. In tali ſitu dicitur eſſe Syene ciuitas. Vnde Lucanus.

343.1.

Proprieta-
tes eorũ, ꝗ
Zenith ha-
bẽt in Tro-
pico Cãcri.
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer