Full text: Clavius, Christoph: Christopheri Clavii Bambergensis ex Societate Iesv In Sphaeram Ioannis de Sacro Bosco commentarius

341. DE DIVERSITATE DIERVM ET NOCTIVM
artificialium per omnia terræ lo@a.

NOTANTVR autem, quod illis, quorum Zenith eſt
in Aequinoctiali circulo, Sol bis in anno tranſit per Ze
nith capitis eorum, ſcilicet, quando eſt in principio A-
rietis, & in principio Libræ. Et tunc ſunt illis duo al-
ta ſolſtitia, quoniam Sol directe tranſit ſupra capita
eorum. Sunt iterum illis duo ima ſolſtitia, quando eſt
in primis punctis Cancri, & Capricorni, & dicuntur
ima, quia tunc Sol maxime remouetur à Zenith capitis eorum. Vnde ex
prædictis patet, cum ſemper habeant Aequinoctium, in anno quatuor habe
bunt ſolſtitia, duo alta, & duo ima. Patet etiam, quod duas habent æſtates,
Sole ſcilicet exiſtente in alterutro punctorum Aequinoctialium, uel prope. Duas etiam habent hyemes, ſcilicet Sole exiſtente in primis punctis Cãcri,
& Capricorni, uel prope. Et hoc eſt, quod dicit Alphraganus, quod æſtas, et
hyems, ſcilicet noſtræ, ſunt illis unius, & eiuſdem complexionis. quoniam
duo tempora, quæ ſunt nobis æſtas, & hyems, ſunt illis duę hyemes, unde
ex illis uerſuum Lucani patet expoſitio.

341.1.

Proprieta-
tes eorum,
quorum Ze
nith in æꝗ-
noctiali cir
culo eſt.

Deprenſum eſt hunc eſſe locum, qua circulus alti

Solſtitij medium ſignorum percutit orbem.

Ibi enim appellat Lucanus circulum alti Solſtitij Aequinoctialem, in
quo contingunt dua alta ſolſtitia in Aequiuoctiali exiſtentibus. Orbem
ſignorum appellat Zodiacum, quem medium, ideſt, mediatum, hoc eſt, di-
uiſum in duo media, Aequinoctialis percutit, ideſt, diuidit. Illis etiam in an
no contingit habere quatuor umbras. Cum enim Sol eſt in alterutro pun-
ctorum Aequinoctialium, tunc mane iacitur umbra eorum uerſus Occiden
tem, ueſpere uero è conuerſo: In meridie uero eſt illis umbra perpendicula-
ris, cum Sol ſit ſupra caput eorum. Cum autem Sol eſt in ſignis Septentrio
nalibus, tunc iacitur umbra eorum uerſus Auſtrum: Quando eſt in Au-
ſtralibus, tunc iacitur uerſus Septentrionem. Illis autem oriuntur, & oc-
cidunt ſtellæ, quę ſunt iuxta polos, ſicut & quibuſdam alijs habitantibus
circa Aequinoctialem. Vnde Lucanus ſic inquit.

Tunc furor extremos mouit Romanus Horeſtas.

Carmanosq́ue duces, quorum iam flexus in Auſtrum

Aether non totam, mergi tamen aſpicit Arcton

Lucet & exigua uelox ubi nocte Bootes.

Ergo mergitur, & parum lucet. Item Ouidius de eadem ſtella.

Tingitur Oceano cuſtos Erimanthidos vrſæ,

Aequoreaſq́ue ſuo ſidere turbat aquas.

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer