Full text: Clavius, Christoph: Christopheri Clavii Bambergensis ex Societate Iesv In Sphaeram Ioannis de Sacro Bosco commentarius

Comment. in III. Cap. Sphæræ reducantur: Poſterioris vero generis horæ inæquales notæ erunt, ſi quælibet
dies art@ficialis, vel nox in 12. partes æquales diſtribuatur. Vt quia dies artifi-
rialis Romæ, Sole exiſtẽte in principio ♋, cõpl@ ctitur gr. 226. min. 6. erit duo-
decima pars nẽpe hora inæqualis, grad. 18. min. 50. fere, qui gradus, & minuta
conſtituunt horam æqualem 1. & min. 15. & ſic de cæteris. Vel quia tota dies
prædicta cõtinet horas 15. mi. 4. erit duodecima pars rurſus hora 1. mi. 15. fere.

334. QVA ARTE INVENIATVR QVANTITAS
cuiuslibet diei artificialis & noctis, in quacunque regione, in
qua altitudo poli non excedit grad. 66. min. 30.

Qvamvis in 7. officio Aequatoris docuerimus, quonam modo inda-
ganda ſit quantitas cuiuſuis diei artificialis, at q; noctis, beneficio Aequatoris,
tamẽ id ipſum exequemur multo certius ex doctrina Sinuum. Cumenim Me
ridianus diuidat ſingulos arcus & diurnos, & nocturnos bifariam, ſi inueniatur
differentia arcus ſemidiurni in ſphęra obliqua, qua differt ab arcu ſemidiurno
in ſphæra recta, ignorari non poterit arcus ſemidiurnus in propoſita ſphæra
obliqua Nã quia Sole decurrente per ſigna Borealia, arcus quilibet ſemidiur-
nus ſphęræ obliquæ ſuperat arcum ſemidiurnum ſphæræ rectæ, qui ſemper eſt
Quadrans, hoc eſt, grad. 90. ſiue horarum 6. per totum circulũ anni, ad dita hu
iuſmodi differentia arcui ſemidinrno ſphæræ rectæ, aut eadẽ detracta ex arcu
ſemidiurno ſphęræ rectæ, Sole nimitum exiſtẽte in ſignis Meridionalibus, quo
niam tunc ſuperatur quiuis arcus ſemidiurnus ab arcu ſemidiurno ſphæræ re-
ctæ, vt ex propoſ. 16. lib. 2. Theodoſij conſtat, dabit arcum ſemidiurnum, quo
duplicato habebitur integer arcus diurnus. Hoc rurſus ſublato ex circulo in-
tegro, ſiue ex horis 24. relinquetur arcus nocturnus. Item arcus ſemidiurnus
ablatus ex ſemicirculo, ſiue ex horis 12. relinquet arcum ſeminocturnum.

334.1.

Quo pacto
reperiatur
arcus ſemi-
diurnus ex
differentia
inter arcũ
ſemidiur
nũ in ſphæ
ra recta, &
arcũ ſemi-
diurnum in
ſphęra obli
qua.

Haec autem differentia cuiuslibet arcus ſemidiurni non aliter inuenie-
tur, quàm aſcenſionalis differentia cuiuſuis puncti Eclipticæ. Nam vt demon-
ſtrat Nicolaus Copernicus lib. 2. cap. 7. & nos alibi quoque demonſtrauimus,
eadem eſt differentia aſcenſionalis, quæ eſt inter ſemidiurnum arcum ſphæræ
obliquæ & ſemidiuruum arcum ſphæræ rectæ. Quare, ſi differentia aſcenſiona
lis cuiuſuis puncti Eclipticæ addatut uel ſubtrahatur, prout Sol in ſignis Bo-
realibus, vel Auſtralibus verſabitur, ab arcu ſemidiurno ſphæræ rectæ, hoc eſt,
à Quadrante, notus erit arcus ſemidiurnus quæſitus. Exemplvm . Romæ, Sole
exiſtente in principio ♋, differentia aſcenſionalis eſt grad. 23. min. 3. hoc eſt,
tanto maior eſt arcus ſemidiurnus eo tempore Romæ, quàm in ſphæra recta,
quia Cancer eſt ſignum Septentrionale. Igitur ſi ad Quadrantem, ideſt, ad gra. 90. apponantur grad. 23. min. 3. habebitur arcus ſemidiurnus Romæ, Sole exi-
ſtente in primo puncto ♋, quod noſtra ętate fit 22. die Iunij, grad. 113. min. 3. hoc eſt, horarum 7. min. 32. Arcus autem diurnus continebit gra. 226. min. 6. id
eſt, horas 15. min. 4. Pari ratione, ſi eadem differentia à Quadrante detrahatur,
relinquetur arcus, ſemidiurnus, Sole tenente primum gradum ♑, grad. 66. mi. 57. hoc eſt, horarum 4. min. 28. fere, & c. Differentiam quoque inter arcum ſe-
midiurnum ſphæræ rectæ, & arcum ſemidiurnum ſphæræ obliquæ ſupputare
docuimus propoſ. 34. lib. 1. noſtræ Gnomonices.

334.1.

Differentia
inter arcũ
ſemidiutur-
num ſphæ-
rærectæ, &
arcũ ſemi-
diurnum
ſphæræ ob-
liquæ quo
pacto repe-
riatur.

Reperiatvr quoque alia ratione quantitas cuiuslibet diei. Si namq. ſubducatur aſcenſio obliqua cuiuſque puncti Eclipticæ ab aſcenſione obliqua

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer