Full text: Clavius, Christoph: Christopheri Clavii Bambergensis ex Societate Iesv In Sphaeram Ioannis de Sacro Bosco commentarius

NOT ANDV M etiam, quod ſex ſigna, quæ ſunt à principio Can-
eri per Libram, uſque in finem Sagittarij, hahent aſcenſiones ſuas in ſphæ-
ra obliqua ſimul iunctas, maiores aſcenſionibus ſex ſignorum, quę ſunt à
principio Capricorniper Arietem, uſque ad finem Geminorũ. Vnde illa ſex
ſigna prius dicta, dicuntur recte oriri, iſta uero ſex, obliquę [?] . Vnde uerſus.

331.1.

Slgna in
ſphęra obli
qua recte
orientia, &
obliq; quæ
ſunt.

Recta meant, obliqua cadunt à ſidere Cancri,
Donec finitur chiron, ſed cętera ſigna
Naſcuntur prono, deſcendunt tramite recto.

Alia caù [?] ſa
inæqualita
tis dierum,
& noctium
in ſphæra
obliqua.

ET quando eſt nobis maxima dies in æſtate, ſcilicet Sole exiſtente in
principio Cancri, tunc oriuntur de die ſex ſigna directe orientia, de nocte au
tem ſex oblique. E conuerſo quando nobis eſt minimus dies in anno, ſcilicet
Sole exiſtente in prineipio Capricorni, tunc oriuntur de die ſex ſigna obli-
que orientia, de nocte uero ſex directe. Quando autem Sol eſt in alterutro
punctorum æquinoctialium, tunc de die oriuntur tria ſigna directe orientia,
& tria oblique, & de nocte ſimiliter. Eſt enim regula; Quantuncunque bre-
uis uel prolixa ſit dies uel nox, ſex ſigna oriuntur de die, & ſex de nocte. Nec propter prolixitatem, uel breuitatem diei uel noctis, plura, uel paucio-
ra ſigna oriuntur.

IN omnibus autem alijs circulis, qui ſunt à latere Aequinoctialis, uel
ex parte Auſtrali, uel Septentrionali, maiorantur, uel minorantur dies uel
noctes, ſecundum quod plura, uel pauciora de ſignis directe orientibus, uel
oblique, de die uel nocte oriuntur.

332. COMMENTARIVS.

Reddit aliam cauſam, cur nobis in hemiſphærio Septentrionali degen
tibus maxima dies contingat, & minima nox, Sole tenente principium ♋: Eo
dem deinde exiſtente in principio ♑, minima dies, & nox maxima: Illo autem
ingrediente principium ♈, vel ♎, dies nocti æquali efficiatur. Quoniã enim
figna contenta in ſemicirculo Zodiaci deſcendente oriuntur recte in ſphæra
obliqua, & recta ſex oblique, vt ſupra diximus; omni aũt die ſex præciſe ſigna
oriuntur, ut & ante oſtendimus; efficitur, ut Sole exiſtente in primo pũcto ♋,
priora illa ſigna recte orientia ſupra Horizontẽ in die aſcẽdant; poſteriora ue-
ro ſex oblique orientia in nocte: Vnde maxima erit dies, & minima nox. Con-
tra uero, Sole exiſtente in principio ♑. Nam tunc poſteriora ſigna ſex, quæ
oblique oriuntur, ſupra Horizontem in die emergunt, & priora ſex, quę recte
oriuntur, in nocte. Quare minima efficietur dies, maxima uero nox. At Sole
poſſidente alterutrum punctorum æquinoctialium, oriuntur in die tria ſigna
recte, & tria oblique, ſimiliterque in nocte; Idcirco æquinoctium contingit.

Hinc perſpicua etiam eſt ratio, cur in æſtate dies longiores ſint noctibus,
& in hyeme noctes maiores diebus, quia ſcilicet in æſtate plura ſigna recte
oriuntur tempore diurno, quàm nocturno: In hyeme uero plura recte aſcen-
dunt tempore nocturno, quàm diurno, ut conſtat ex dictis.

Cvm autem in ſphæra obliqua ſex hæc ſigna, ♋, ♌, ♍, ♎, ♏, ♐, recte

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer