Ioan. de Sacro Boſco.
per ♎, ad ♑, Sol progreditur, decreſcent iterum dies eadem proportione, qua
antea creu erant, & noctes augebuntur.
329.1.
Maxima
dies, & mi’
nima ubi
ſiat inſ phæ
ra obliqua
& ubi dies
maio@es
ſint nocti-
bus, aut cõ
tra.
Qui dies
artificiales
quibus no-
ctibus ſint
æquales in
ſphæra obli
qua.
VNDE uidetur, quòd ſi ſumantur duo circuli æquidiſtantes ab Ae-
quinoctiali ex diuerſis partibus, quantus eſt arcus diei in uno, tantus eſt ar-
cus noctis in reliquo. Ex hoc ſequi uidetur, quòd ſi duo dies Naturales ſu-
mantur in anno æqualiter remoti ab alterutro æquinoctiorum in oppoſitis
partibus, quanta eſt dies artificialis unius, tanta eſt nox alterius, et e conuer
ſo. Sed hoc eſt, quantum eſt uulgi ſenſibilitatem in Horizontis fixione. Ra-
tio enim per ademptionem Solis contra Firmamentum in obliquitate Zodia-
ci uerius dijudicat.
330.
COMMENTARIVS.
Qvod
hic dicit, ſi duo paralleli circuli æquales, æqualiterq; ab Aequa-
tore diſtantes ſumantur, alter quidem Boream uerſus, alter uero Auſtrum uer
ſus, arcum diurnum unius æqualem eſſe arcui nocturno alterius, & cõtra, cla-
riſſime demonſtrant Theodoſius lib. 2. propoſ. 19. Vnde ſi ſumantur duo dies
Naturales ęqualiter hinc inde remoti à die ęquinoctiali, (vt v. g. dies triceſima
Martij, & duodecima Martij; Nam utraq; nouem diebus diſtat à viceſimaprima
die Martij, in qua fit æquinoctium Vernum noſtra ætate) erit tanta dies artifi-
cialis vnius, quanta nox alterius, & contra. Hoc uero intelligendum, inquit, eſt
ſecundum iudicium ſenſus, quoniam præciſe loquẽdo erit aliqua inęqualitas
propter inęqualem Solis motum ſub Zodiaco, uel etiam propter aſcenſiones
deſcenſionesq; inæquales arcuum Zodiaci, quos Sol proprio motu percurrit
ab occaſu in ortum; ſed hæc inæqualitas ſub ſenſum cadere non poteſt.
330.1.
In ſphæra
obliqua æ-
quales ſunt
duo dies ar
tificiales
quicunque
abalterutro
ſolſtitiorũ
æqualiter
diſtantes.
Eadem
ratione erunt duo dies artificiales æqualiter diſtantes ab alte-
rutro ſolſtitio inter ſe æquales. Idemque dices de noctibus: quia in his vnum
& eundem parallelum Sol ad motum primi mobilis deſcribit.
QVANTO quidem polus mundi magis eleuatur ſupra Horizontem,
tanto maiores ſunt dies æſtatis, quando Sol eſt in ſignis Septentrionalibus: Et e conuerſo, quando eſt in ſignis Auſtralibus. Tanto enim magis mino-
rantur dies ſupranoctes.
330.1.
Quo maior
eſt poli alti
tudo, eo ma
ior fit inæ-
qualitasdie
rum & no-
ctum artifi-
cialium.
331.
COMMENTARIVS.
Qvo
magis polus ſupra Horizontem extollitur, eo maiores fiunt arcus
diurni uerſus polum conſpicuum, & nocturni minores: Arcus uero diurni ver
ſus alterum polum minores, & nocturni maiores, ut uidere eſt in ſphæra ma-
teriali. Vnde maiores erunt die
[?]
s æſtiui in regione magis Septentrionali, quàm
in minus Septentrionali, & noctes æſtatis minores. Contra uero minores erũt
dies hyemales in magis Septentrionali regione, quàm in minus Septentriona-
li, & noctes maiores.
331.1.
In ciuitate
borealiori
minoressũt
dies in hye
me, quàm
in ciu@tate
minus bo-
reali, ſed
maiores in
æſtate.
Hinc
efficitur, ſi ſumantur duę ciuitates, quarum latitudines ſint Borea@
les, maiores eſſe dies hyemales à ♑, uſque ad ♈, in minus Boreali, quàm in
Septentrionaliori, donec in æquinoctio Verno dies reddantur ęquales in utra
que; At poſt æquinoctium Vernum, dies æſtiuos ſtatim maiores effi ci in ciui-
tate, quæ ad Boream magis uergit, cum tamen à Solſtitio hyberno ad æſtiuum
vſque in utraque dies continue accreſcant.