Full text: Clavius, Christoph: Christopheri Clavii Bambergensis ex Societate Iesv In Sphaeram Ioannis de Sacro Bosco commentarius

Ioan. de Sacro Boſco. dierum Naturalium, quoniam finguli ſingulis diebus Naturalibus deſcribun-
tur: At uero arcus eorum, qui ſupra Horizontem extant conſpicui, dicuntur
arcus dierum artificialium; Qui uero ſub Horizonte exiſtunt, arcus noctium
artificialium, quia nimirum illos Sol deſcribit temporibus diurnis, hos uero
nocturnis. Vnde nil aliud erit dies artificialis, quàm mora Solis ſupra Horizon
rem: Nox autem mora eiuſdem infra Horizontem.

Hinc ſequitur, cum Sol motu diurno uniformiter moueatur, ſi arcus ſupra
Horizontem exiſtentes æquales fuerint arcubus ſub Horizonte, dies æquales
eſſe noctibus: Si uero arcus ſupra Horizontem maiores extiterunt, uel mino-
res, dies etim maiores eſſe noctibus, uel minores.

327.1.

Dies, & n@r
artificial@@
quid.

Qvamqvam autem Sol deſcendens, uel aſcendens ab uno ſolſtitio
ad aliud, hoc eſt, percurrens ſemicirculũ Zodiaci deſcendentem, aut aſcenden
tem, deſcribat 182. parallelos, & ſemis fere: Tamen eo decurrẽte ab uno æqui
noctio ad aliud, ideſt, perambulante eo ſemicirculum Zodiaci Borealem, uel
Auſtralem, longe, aliter res ſeſe habet. Nam percurrens ſemicirculum Boreal@
deſcribit fere 187. parallelos, perambulans uero ſemicirculum Auſtralem, del@
neat tantum 178. parallelos fere. Quod facile colliges ſupputando dies, qui in
tercedunt inter diem 21. Martij, circa quem hoc tempore fit ęquinoct ũ Ver-
num, & diem 24. Septembris, in quem fere nunc incidit ęquinoct ũ autumna-
le. Sunt enim à 21. die Martii uſque ad 24. Septembris, dies 187. At à 24. die
Septembris ad 21. Martij, dies duntaxat 178. Ratio uero huius eſt, quia Sol exi
ſtens in ſemicirculo Boreali, ideſt, decurrens ab ♈, per ♋, uſq; ad ♎, quo ui-
cinior exiſtit principio ♋, eo magts hoc tempore accedit ad augem ſui Eccen
trici, hoc eſt, ad pũctum, quod longiſſime abeſt à terris; quo uero propinquior
fit principio ♑, eo magis accedit ad oppoſitum augis Eccentrici, hoc eſt, ad
punctum, quod maxime uicinium centro terræ exiſtit: Vnde maiorem partem
Eccentriciibi percurrit, quàm hic, & ob id plus temporis requirit, ut illam par
tem percurrat, quam ut iſtam perambulet, cum in Eccentrico vniformiter fera
tur. Verum hoc planius fiet in Theoricis planetarum.

327.1.

Sol mot@
primi mobi
lis ab Arie
@e ad Lib@@
plurespa al
lelos deſcri
bit, quàm à
Lib a ad
Arietem, &
quam ob
cauſam hęc
inęqualit@@
fiat.
In ſphær@
recta ſem@
fiet aquino
ctium, &
q@are hoc
fiat.

IN Sphæra igitur recta, cum Horizon ſphæræ rectæ tranſeat per po-
los mundi, diuidit omnes circulos iſtos in partes æquales. Vnde tanti ſunt ar
cus dierum, quanti ſunt arcus noctium apud ex ſtentes ſub Aequinoctiali. Vnde patet, quod exiſtentibus ſub Aequinoctiali, in quacunque parte Fir-
mamenti ſit Sol, eſt ſemper æquinoctium.

328. COMMENTARIVS.

Dictvm eſt, arcus illos parallelorum à Solis motu diurno deſcripto-
rum, qui ſupra Horizontem extant, eſſe arcus dierum artificialium; eos au-
rem, qui ſub Horizonte latent, arcus noctium. Quoniam igitur in ſphęra re-
cta arcus cuiuslibet paralleli ſupra Horizontem æqualis eſt arcui eiuſdẽ ſub
Horizonte, propterea quòd per propoſ. 15. lib. 1. Theod. Horizon rectus, cum
per eorum polos, qui ijdem ſunt, qui poli mundi, incedat, omnes bifariam
diuidit; man@feſtum eſt, ſemper diem eſſe æqualem nocti, in quocunque gra-
du, & ſigno Zodiaci Sol exiſtat, quia ſemper deſcribit parallelum, cuius una
medietas eſt ſupra Horizo@tem, altera uero infra, & ex conſequenti tantum

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer