Full text: Clavius, Christoph: Christopheri Clavii Bambergensis ex Societate Iesv In Sphaeram Ioannis de Sacro Bosco commentarius

Comment. in III. Cap. Sphæræ. mant ab Horizonte, hoc eſt, ab ortu Solis, uel ab occaſu, neceſſe eſt, dies Na-
turales fieri inęquales propter Horizontis obliquitatem. Veruntamen, quia
Aſtronomi dies non inchoãt ab Horizonte, ſed à Meridiano, qui inſtar eſt Ho
rizontis recti in qua cunq; ſphæræ obliquit ate, reijcitur communiter hæc ter-
tia cauſa, & ſolum duæ reliquæ afferri conſueuerunt.

Astronomi porro, quoniam in ſupputatione motuum requirunt dies
Naturales æquales, hac arte redigunt hanc inæqualitatem ad ęqualitatem. Componunt omnia illa additamenta Aequatoris ſimul, quæ efficiunt unam in
tegram reuolutionem Aequatoris, cum in anno Sol totum Zodiacum percur-
rat: Deinde totum Aequatorem, hoc eſt, aggregatum ex illis additamentis,
diuidunt in tot partes æquales, quot dies in anno cõtinentur, quarum quæli-
bet continet fere min. 59. ſec. 8. & ſingulas ſingulis reuolutionibus Aequatori
adijciunt, atque ita redduntur dies Naturales inter ſe æquales, qui Mediocres
vel Aſtronomici appellari ſolent, quod hi medium teneant inter exceſſus, & defectus dierũ Naturalium inæqualium, & his ſoli Aſtronomi utãtur in ſuis
computationtbus, Alij autem dicuntur Differentes. Et quamuis vnus dies Na-
turalis Differens parum ab uno die Naturali mediocri differat, & inſenſibili-
ter, in pluribus tamen diebus ſenſibilis colligitur omnino diuerſitas, ut patet. Vt autem facilius inæqualitas iſta dierum Naturalium ad ęqualitatem reuo-
cetur, compoſuerunt Aſtronomi tabulam æquationis dierum, ut uidere eſt in
tabulis Aſtronomicis Alphonſi regis, uel aliorum Aſtronomorum. Qua de re
plura ſcribemus in Theorica Solis.

326.1.

Dies Natu-
rales qua
arte ad æ-
qualitatem
redigantur
ab Aſtrono
mis.
Dies Me-
diocres, qui
& æqualis
& Aſtrono
mici dicun-
tur, qui.

De varijs initijs dierum Naturalium apud uarias gentes ſatis ſuperq. egi
mus in 5. officio Meridiani circuli, & in Prolegomenis noſtræ Gnomonices.

Quot paral
le@os Sol de
ſcribat ab
@no ſol@ti-
@io ad alte
rum, motu
primi mobi
lis.

NOT ANDVM etiam, quod Sol tendens à primo puncto Capri-
corni per Arietem uſque ad primum punctum Cancri, raptu Firmamenti
deſcribit. 182. parallelos; Qui quidem paralleli, etſi non omnino ſint circu-
li, ſed ſpiræ, cum tamen non ſit in hoc error ſenſibilis, in hoc uis non conſti-
tuatur, ſi circuli appellentur: De numero quorum circulorum ſunt duo
Tropici, & unus Aequinoctialis.

ITEM iam dictos circulos deſcribit Sol raptu Firmamenti deſcendens
à primo puncto Cancri per Libram, uſq; ad primum punctum Capricorni.

ET iſti circuli, dierum Natur alium circuli appellantur. Arcus autẽ,
qui ſunt ſupra Horizontem, ſunt arcus dierum artificialium. Arcus uero,
qui ſunt ſub Horizonte, ſunt arcus noctium artificialium.

326.1.

Circuli die
rum Natu-
ralium, &
arcus dierũ
noctiumq;
artificialiũ
qui.

327. COMMENTARIVS.

Volens iam auctor agere de diebus, & noctibus artificialibus, docet
Solem, dum mouetur à principio ♑, per ♈, uſque ad principium ♋, deſcribe
re ad motum diurnum primi mobilis 182. parallelos, ſingulos uidelicet die-
bus ſingulis; Totidemque, & eoſdem à principio ♋, per ♎, uſque ad princi-
pium ♑. Qui circuli quamuis non ſint perfecti, ſed potius ſpiræ, propter con-
tinuum motum Solis ſub E@liptica uerſus orientẽ, tamen quia inſenſibilis eſt
error, in numernm circulorum referuntur. Atque hi circuli uocantur circuli

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer