Volltext: Clavius, Christoph: Christopheri Clavii Bambergensis ex Societate Iesv In Sphaeram Ioannis de Sacro Bosco commentarius

Ex tabulis quoque aſcenſionum obliquarum facile colliges aſcenſionem
cuiuslibet ſigni Zodiaci per ſe ſumpti, uel etiam arcus cuiuſuis non à princi-
pio ♈, inchoati, veluti in ſubſequenti formula conſpicis.

### Aſcenſiones obliquæ ſignorum Romæ. # G. # M.
♈ Aries # ♓ Piſces # # 17 # 21
♉ Taurus # ♒ Aquarius # # 21 # 6
♊ Cemini # ♑ Capricornus # # 28 # 30
♋ Cancer # ♐ Sagittarius # # 35 # 54
♌ Leo # ♏ Scorpius # # 38 # 42
♍ Virgo # ♎ Libra # # 38 # 27

Seqvitvr ex his, ſegmenta ſignorum eo rectius oriri@, quo viciniora
ſunt puncto æquinoctij Autumnalis, obliquius autem, quo propinquiores
puncto æquinoctij Verni exiſtunt, quia videlicet rectiores ibi angulos cum Ho
rizonte conſtituunt, hic autem obliquiores, ut conſtat ex materiali ſphæra, & formula præcedenti.

324.1.

Quæ figna
in ſphæra
obliqua re-
ctius, & quę
obliquius
@riantur.

Prraeterea ex tabulis aſcenſionũ obliquarum perſpicuum eſt, quo
obliquior fuerit aliqua ſphæra, eo magis differre aſcenſiones arcuum Eclipti-
cæ ab aſcenſionibus rectis, quę nimirũ fiunt in ſphęra recta: idemq́; intellige
de deſcenſionibus. Hoc ipſum demonſtratur clariſsime ex ſphęricis triangulis.

324.1.

Quo obli-
quior eſt
ſphæra, eo
magis aſcẽ-
ſione@, de-
ſcẽſionesq;
ſignorum
differũt ab
aſcenſioni-
bus deſcen.
ſionibuſq;
in ſphæra
recta.

Deniqve in formula præcedẽti vides, in ſphęra obliqua ſex ſigna in
ſemicirculo Zodiaci deſcendente contenta, nimirum ♋, ♌, ♍, ♎, ♏, ♐, ori-
ri recte, & conſequenter occidere oblique: ſex aũt ſigna in ſemicirculo Zodia-
ci aſcẽdente cõprehenſa, vt ♑, ♒,♓,♈,♉,♊, oriri oblique, & occidere recte. Quod intellige in maiori parte ſphæræ obliquæ verſus Septentrionẽ. Nam ijs,
quorũ vertex capitis eſt intra circulũ arcticũ, & polum, ſemper aliqua pars Zo-
diaci extat ſupra Horizontẽ, & aliqua infra eundẽ uel maior, uel minor, pro-
ut magis, aut minus ad polũ accedit eorũ uertex. Vnde quædam ſigna ibi nec
recte, nec oblique oriẽtur, occidentve; Ijs præterea, qui minorẽ habent latitu-
dinem, ſeu diſtantiam ab Aequatore, quam gr. 10. oriuntur oblique ♍, ♎, & tamen continentur in ſemicirculo Zodiaci deſcendente; Econtrario uero
♊, & ♑, oriuntur recte, & tamen compreh enduntur in ſemicirculo
Zodiaci aſcendente. Quoniam cũ priora illa duo ſigna orian-
tur oblique in ſphæra recta, ut dictum eſt, poſteriora ve-
ro duo recte, non poterunt eorum aſcenſiones in
tam modica ſphæræ obliquitate tantum va-
riari, ut illa oriantur iam recte, hęc ve-
ro oblique, ut conſtat ex do-
ctrina ſphæricorum
triangulo-
rum.

324.1.

Quæ ſigna
in ſphæra
obliqua o-
@iantur re-
cte, & quæ
obliquæ, &
vbi hæc ve-
@a nõ ſint.
Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer