Comment. in I. Cap. Sphæræ
næ primum inuentorem faciunt, uoluntq́ue inde fabulam illam originem traxiſſe, ip-
ſum uidelicet humeris ſuis cœlum ſuſtinuiſſe, quòd primus eurſum Solis, & Lunæ,
ſyderumq́ue omnium conuerſiones, rationesq́ue vigore animi, ſolertiaq́ue curaſſet tra-
dendas hominibus. De quo ſic ſcribit Diodorus Siculus lib. 4. Ferunt Atlantẽ Aſtrolo
giæ fuiſſe peritiſſimum, deq́; ſphæra primum inter homines diſputaſſe; qua ex
re uiſus eſt cœlum ſuis humeris ſuſtinere, locum præbente fabulis ſphæræ in-
uentione. De eodem B. Auguſt. lib. 18. de Ciuit. Dei ſic ait. Atlas magnus fuiſſe
Aſtrologus dicitur, unde occaſionem fabula inuenit, ut eum cœlum portare
confingeretur. Vult quoque Euſebius Cæſarienſis in præparatione Euangelica, E-
noch, & Atlantem eſſe unum & eundem hominem: ſed ex hiſtorijs conſtat, Atlantem
D C C. annis, ut minimum, eſſe iuniorem. Cælius Rhodiginus lib. 18. lectionum anti-
quarum putat, Aſtronomiam primum à Sidonijs propter uſum nauigationis fuiſſe in-
uentam. Sicut enim Geometriæ prima fundamentaiecerunt Aegyptij ob rationem menſu
randorum agrorum, quam habere non poterant ſine Geometria: & Phænices ob frequẽ
tes mercaturas, commerciaq́ue prima Arithmetices rudimenta tradidiſſe exiſtimantur: Ita etiam Sidonij propter aſſiduam nauigationem, qua utebantur, Aſtronomiam prim@
inueniſſe creduntur, quoniam ſine hac ſcientia nauigationis uſus conſiſtere minimc po-
teſt: hanc tamen poſtea mirum in modum auxerunt Chaldæi, Perſæ, Indi, Aegyptij,
Græci, necnon Arabes quamplurimi.
34.1.
Qui dican-
t
[?]
ur eſſe pri-
mi inuento
res Aſtrono
miæ à ſcri-
ptoribus.
QVIC QVID tandem ſit de primis inuentoribus Aſtronomiæ, clarum eſt, at-
quecertum, complures inſignes auctores in ea excelluiſſe, è quibus recenſebo duntaxat
magis præcipuos. In primis floruit in ea Atlas Promethei frater, rex Mauritaniæ in
Aegypto natus, e
[?]
amq́ue tradidit Herculi, qui in hac diſciplina tantum dicitur profeciſ-
ſe, ut ob doctrinam rerum cæleſtium, qua præditus erat, cælum ab Atlante ſuſceptum
humeris ſuis ſuſtinuiſſe prædicetur, magnaq́ue eum eße gloria potitum hiſtoriæ teſten-
tur, quòd ſphæram aſtrorum primus in Græciam tranſtulerit. His poſtmodum pluri-
miinſignes Aſtrologi ſucceſſerunt, ut Anaximander Mileſius, Thales Mileſius, Pytha-
goras Samius, Eudoxus Cnidius tempore Platonis auditor Aegyptiorum, & Chaldæo-
rum, Callippus, Architas Tarentinus, Euclides Megarenſis, Aratus Solænſis, Timocha-
res Alexandrinus, Abrachis, qui alio nomine Hipparchus dicitur, licet plerique diuer-
ſum exiſtiment Abrachim ab Hipparcho, Eratoſthenes Atenienſis, Archimedes Syra-
cuſanus, Soſigenes, Iulius Cæſar, qui opera Soſigenis annum ad Solis curſum accomo
[?]
-
dauit, Andromacus Cretenſis, qui dicitur eſſe inuentor Theoricarum, Proclus Diado-
chus, Menelaus Romanus, qui & Mileus Geometra, Theodoſius Tripolita auctor triũ
librorum de ſphæricis elementis, Ptolemæus omnium peritiſſimus, Theon Alexandri-
nus, Pappus Alexandrinus, Albumaſar, Almeon Arabs, Abraham Aueneſre, Al-
bategnius, Thebith inuentor motus trepidationis in octaua ſphæra, qui anni M C X L. poſt Ptolemæum floruit, Hali, Geber Hiſpalenſis, Alphraganus, Alphonſus rex Hiſpæ
m
[?]
iæ, anno Domini M C C L. à quo tabulæ Alphonſinæ nomen deſumpſerunt, Geor-
gius Peurbachius, Ioannes de Regiomonte, Ioannes Vernerus Norimbergenſis, Ioan-
nes Blanchinus Ferrarienſis, qui etiam tabulas Aſtronomicas compoſuit, Ioannes Stofle-
rinus, Nicolaus Copernicus, Franciſcus Maurolycus Siculus Abbas, & Petrus No-
mius Salacienſis Luſitanus, & alij pene innumeri.
34.1.
Varij aucto
res, qui in
Aſtrono-
mia florue
@@nt.
35.
DEPARTIBVS ASTRONOMIÆ.
VT RECTIVS colligamus, quaſnam partes ſub ſe comprehendat Aſtrono-
mia, non incongrue à nominis explicatione ſumemus exordium. Scientia igitur hæc