Full text: Clavius, Christoph: Christopheri Clavii Bambergensis ex Societate Iesv In Sphaeram Ioannis de Sacro Bosco commentarius

34. DEINVENTORIBVS ASTRONOMIÆ

Nemini dubium eſſe debet, Aſtronomiæ primos inuentores extitiſſe humani
generis progenitores, ac propagatores, Adamum dico, Noe, Abrahamum, & cæteros
huiuſmodi, a quibus etiam alias omnes diſciplinas honeſtas originem duxiſſe, teſtantur
æntiquiſſimæ hiſtoriæ. Nam vt ſcribit Ioſephus antiquitatum Iudaicarum lib. 1. cap. 4. oum prædixiſſet Adam filijs ſuis exterminationem rerum omnium, vnam ignis virtute,
alteram vero aquarum vi, ac multitudine fore venturam, illi pertimeſcentes, ne diſcipli
@a rerum cœleſti um, quàm primi adinuenerunt, dilaberetur ab hominibus, aut ante-
quam ad notitiam veniret, deperiret, duas fecere columnas, aliam quidem ex lateribus,
aliam vero ex lapidibus, & in ambabus, quæ inuenerant, conſcripſerunt, vt ſi conſtru-
sta ex lateribus exterminaretur ab imbribus, lapidea permanens præberet hominibus
ſcripta de rebus cæleſt ibus; quàm columnam lapidem refert Ioſephus hucuſque in Sy
ria con ſeruari ſi vero lapidea columna ab igne conſumeretur, laterita illæſa remane-
ret, ſcientiamq́. aſtrorum mortalibus exhiberet. Idem Ioſephus cap. 8. eiuſdem lib. affir
mat, ideo antiquos illos patres tam longam duxiſſe vitam, vt vacare poßent rebus Aſtro
@omicis. ac Geometricis, cuius quidem verba hæc [?] ſunt.

34.1.

Inuentores
primi Aſtro
nomiæ qui
fueri@t.
Duæ colum
nę, in qui-
bus filij A-
dam ſcien-
tias inſcri-
pſerunt, ne
diluuio pe-
rirent, quæ
fuerint.

Nvllvm autem ad uitam modernam, & annorum breuitatem, qui-
bus nunc uiuimus, uitam comparans antiquorũ, putet falſa, quæ de illis ſunt
dicta, & eo quòd nunc uita tanto non ducatur tempore, credat nequaquam il
los ad uitæ illius longitudinem perueniſſe. Illi nam que, cum eſſent religioſi,
& ab ipſo Deo facti, cumque eis pabula opportuniora ad maiustempus exiſte
rent præparata, tantorum annorum circulis rite uiuebant. Deinde propter
uirtutes, & glorioſas utilitates, quas iugiter perſcrutabantur, id eſt, Aſtrolo-
giam, & Geometriam, Deus eis ampliora uiuendi ſpacia condonauit, quæ non
ediſcere potuiſſent, niſi ſexcentis uiuerent annis. Per tot enim annorum cur-
ricula magnus annus impletur. Rurſus in eodom lib. cap. 15. Abrahamum uirum
iuſtum, & magnum, in cęleſlibus rebus expertum nominat. Et cap. 16. teſtatur, eum
primum inſtruxiſſe Aegyptios in Arithmetica, & Syderum ſcientia. Ita enim de eo
ſcribit. Arnhmeticam quoque eis (id oſt, Aegyptijs) contulit, & quęde Aſtro-
logia ſunt, ipſe contradidit. Nam ante aduentum Abraham in Aegyptum
hæc Aegyptii penitus ignorabant. A Chaldæis enim hæc plantata noſcuntur
in Aegypto, unde etiam perueniſſe noſcuntur ae Græcos. Constat igi-
tur, Aflronomiam ſcientiam eſſe antiquiſſimam, cum ante diluuium, immo ſub initium
mundi extiterit, ut iure optimo cum omnibus alijs artibus, ac diſciplinis de antiquita-
te poſſit decertare, quandoquidem nullam legimus fuiſſe antiquiorem. Hinc fit, ut
ij auctores, qui in hiſt orijs leguntur fuiße primi Aſtronomiæ inuentores, ipſampe-
tius iamdiu inuentam, im [?] mo a primordijs mundi exortam illuſtraſſe, nouisq́ue addi-
tionibus adauxiſſe cenſendi ſint, quàm adinueniſſe; & ob id primos eos huius diſcipli-
nę au ctores appellatos eße.

34.1.

Cur Deus [?]
primis pa-
rentibus tã
longęuam
vir [?] am pro-
rogauerit,
ex Ioſephi
ſententia.
Abraha@
Aegyptios
docuit Ari-
thmeticam.
& Aſtrono-
miam.

Caetervm cui potiſſimum hæc inuentio, ſeu potius amplificatio Aſtronomiæ
ſit adſcribenda, magna inter auctores fuit ſemper controue: fia, & aahuc ſub iudice lis
eſt. Quidam enimeam attribuunt Aegyptijs; quidam Aßyrijs; quidam Babylonijs; qui-
dam uero eam primum ab Aethiopis inuentã fuiſse aſſerunt, eo quod ſub Aequinoctia-
li circulo degentes ſereniſſimo ſemper cœlo ſruuntiur, ex quo facile ſyderum curſus ob-
ſeruare poſſunt. Non inficiantur tamen hi auctores, Aegyptios eam poſtea magis per-
ſpicuam, illuſtriorem q́ue reddidiſſe. Neque uero deſunt, qui Atlantem huius diſcipli-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer