Volltext: Clavius, Christoph: Christopheri Clavii Bambergensis ex Societate Iesv In Sphaeram Ioannis de Sacro Bosco commentarius

Comment in I. Cap. Sphæræ gnitudines metiri docet. Mvsica vero circa quantitatem di
ſcretam, hoc eſt, numerum, facta comparatione cum alio, veſatur,
ſonorumq́; concentus, atq; harmoniã conſiderat. Astrono-
mia
demũ de quãtitate cõtinua, magnitudineve mobili diſputa
tionẽ inſtituit, & cœli, aſtrorumq́; motus inuariabiles perſcrutatur.

Harvm aũt quatuor diſciplinarum Mathematicarum (ex qui
bus quidem oẽs aliæ quouis modo de quantitate agẽtes manant,
ac propagãtur) latiſsime patẽs eſt Aſtronomia ob multitudinẽ re-
rũ, quas cõſiderat, & obid digniſsima ſimul, ac iucũdiſsima ab om
nibus ſemper habita eſt; vt in nullã alterã ſcientiã plus ſtudij, labo
ris, ac diligẽtiæ cõtulerint antiqui Philoſophi, quã in hanc vnam
Aſtronomiã. Sed quoniã ſucceſſu tẽporis plurimi ab hac egregia
diſciplina lõgitudine librorũ, ac difficultate rei perteriti abhorre
bãt, ita vt pene iã collaberetur; Ideo Ioannes de Sacro B O
SCO
natione Anglus, egregius ſua tẽpeſtate Philoſophus, ac Ma-
thematicus, qui floruit circa annũ Domini M. CC. XXXII. volens
huic malo ſuccurrere, in cõmunẽ ſtudioſorum vtilitatẽ ex probatiſ
ſimis, ſele ctiſsimisq́; Aſtronomis, Ptolemæo, Alphragano, Albate-
gnio, & pleriſq. aliis compendiũ quoddã exiguum vniuerſæ Aſtro
nomię quod eſſet veluti introductio quędã ad ſcriptores Aſtrono
mię, grauiores, ea, qua potuit, diligẽtia conſcripſit; quod quidẽ ad
noſtra uſq; tempora magnũ ſemper in ſcholis omnibus obtinuit
nomen. Hoc igitur opuſculũ uiſum eſt nobis in gratiã ſtudioſorũ
annotationibus copioſioribus illuſtrare, in quibus conati ſumus,
quantũ fieri potuit, ſententiã primũ auctoris ſimpli ci narratione
explanare; Deinde ea, quæ ipſe videt̃ omiſiſſe, ſupplere; & quæ ni-
mis ſuccincte docuit, lõgiore ſermone dilucidare, inſiſtẽs sẽper ve
ſtigiis antiquorũ Aſtronomorũ, addentes inſuper obſeruationes
nõnullas recentiorũ, ut perfectius intelligi poſsint ea, quæ ab aliis
obſcure dicta ſuere de motibus cœlorum, & forma totius mundi.

33.1.

Quo tempo
re loan. de
Sacro Bo-
@co florue-
rit, & cur
hoc cõpen
diũ Aſtro-
nomiæ cõ-
ſaripſerit.

Vervm ante quam ad auctorẽ ipſum accedamus interpretan
dum, operæpretium erit, pauca prius de Aſtronomia in vniuerſum
præfari, ut paratori aĩo, alacrioriq́; ad hanc ſcientiã ſtudioſi acce
dãt. Hæc autẽ in quatuor capita diſtinguemus; In primo breuiter
docebimus, qui nã fuerint primi huius diſciplinæ inuẽtores, & qui
potiſsimũ in ea auctores excelluerint: In ſecundo, quibus partibus
vniuerſa hęc ſcientia Aſtronomia cõtineatur, aperimus: In tertio
de p̃ſtãtia, dignitateq́. Aſtronomię diſputabimus: In quarto deniq. de eiuſdẽ utilitate, ac neceſsitate in mediũ nonnulla adducemus.

Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer