Full text: Clavius, Christoph: Christopheri Clavii Bambergensis ex Societate Iesv In Sphaeram Ioannis de Sacro Bosco commentarius

Ioan. de Sacro Boſco. @@tes in rebus Aſtronomicis, ut ex ijs conſtat aliqua ex parte, quæ in Gnomo-
nica de aſcendentibus ſignis ſcripſimus.

Invenies autem ex hiſce tabulis aſcenſionum obliquarum aſcenſionẽ
obliquam cuiuslibet arcus, non ſecus, ac in uſu tabulæ aſcenſionum rectarum
expoſitum eſt, ſumendo tamen tabulam aſcenſionum obliquarum illius ele-
uationis poli, in qua aſcenſiones obliquas perquiris. At uero Deſcenſionem
cuiuſque arcus ita explorabis in ſphæra quauis obliqua. Nam in recta ſphæra
æquales ſunt aſcenſio, & deſcenſio eiuſdem arcus. Oſtenſum eſt, aſcenſionem
cuiuslibet arcus æqualem eſſe de ſcenſioni arcus oppoſiti, & deſcenſionẽ arcus
cuiuſuis æqualem aſcenſioni arcus oppoſiti, idcirco ſi quæratur deſcẽſio alicu-
ius arcus, inueſtiganda erit aſcenſio arcus oppoſiti. Nam hæc erit deſcenſio
propoſiti arcus. EXEMPLVM. Deſideratur deſcenſio arcus ab ♈, uſque
ad grad 8. ♍. Romæ, ubi polus eleuatur 42. grad. Arcus oppoſicus eſt à ♎, vſq; ad grad. 8. ♓, & quoniam grad. 8. ♓, aſcendunt cum Aequatoris grad 347. min. 29. incipiendo ab ♈, ſi detrahantur 180. grad. nempe ſemicirculus ab ♈, uſque
ad ♎, remanebit aſcenſio arcus à ♎, uſque ad grad. 8. ♓, hoc eſt, deſcenſio ar-
cus ab ♈, @ſque ad grad. 8. ♍, grad. 167. min. 29. Similiter quæritur deſcenſio
arcus ab initio ♏, uſque ad 20. grad. ♒, Arcus oppoſitus eſt à ♉, vſque ad gra. 20. ♌. Et quia grad. 20. ♌, incipiendo à principio ♉, aſcendunt cum Aequa-
toris gradibus 111. min. 15. tantam dicemus eſſe deſcenſionẽ arcus inter prin-
cipium ♏, & grad. 20. ♒, comprehenſi. Pari ratione inueſtiganda eſt deſcenſio
ultimi gradus ♐, hoc eſt arcus inter principium ♈, & gradum ultimum ♐, cõ-
prehenſi. Huic arcui opponitur arcus contentus inter principium ♎, & finem
♊. Nam prima puncta dictorum arcuum, nec non extrema, per diametrum in
ſphæra opponuntur. Aſcendit autem arcus a ♎, uſque ad finem ♓, cum grad. 180. Aequatoris. & arcus ab ♈, uſque ad finem ♊, cum gr. 66. min. 57. Aequa-
toris, quibus ſi addantur 180. grad. habebitur aſcenſio arcus ab initio ♎, uſque
ad finem ♊, hoc eſt deſcenſio arcus ab initio ♈, uſque ad finem ♐, grad. 246. min. 57. & ſic de cæteris.

265.1.

Qno pact@
ex t [?] abulis
aſeenſionũ@
obliquarũ
aſcenſione,
obliquæ, &
deſcẽnones
inueniatur.
Quomod@
aliter ex ta-
bulisaſcẽſio
nũ obliqua
rum deſce@
ſiones obli-
quæ inqui-
rantur.

Solet quoque inueſtigari aliter, quàm diximus, deſcenſio cuiuslibet ar-
cus à principio ♈, incipientis, hac ratione. Auferatur ab aſcenſione pũcti, quod
per diametrum extremo puncto arcus oppoſiti opponitur, integer ſemicircu-
lus, hoc eſt, grad. 180. Quod ſi detractio fieri nequit, adijciantur prius grad. 360. nempe circulus integer, ad aſcenſionem puncti oppoſiti. Quod enim re-
linquitur, erit deſcenſio quæſita. EXEMPLVM. Quæritur Romæ deſcen-
ſio grad. 8. ♌; Ex aſcenſione grad. 8. ♒, hoc eſt, ex grad. 327. min. 45. detraho
grad. 180. remanetq; deſcenſio arcus ab ♈, uſque ad grad. 8. ♌, graduum 147. min. 45. Rurſus, Inuenienda eſt deſcenſio grad. 20. ♏, Adi [?] jcio ad aſcenſionẽ
grad. 20. ♉, nempe ad grad. 30. min. 46. integrum circulum, & à numero compo
ſito, hoc eſt, grad. 390. min. 46. auſero ſemicirculum, relinquiturque deſcenſio
arcus ab ♈, uſque ad grad. 20. ♏, graduum 210. min. 46. & c.

266. Sequuntur Tabulæ.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer