Full text: Clavius, Christoph: Christopheri Clavii Bambergensis ex Societate Iesv In Sphaeram Ioannis de Sacro Bosco commentarius

Ioan. de Sacro Boſco. min 53. Quod ſi arcus Z [?] odiaci præciſe fuerit ſemicirculus, erit & eius aſcenſio
ſemicirculus, nimirum grad. 180.

256.1.

Quando at
cus Eclipti
@ę quadran
@e maior eſt
minortamẽ
@emicirculo

Existente arcu maiore quidem, quàm ſit ſemicirculus, minore uero,
quàm grad. 270. ſubtrahendus erit ex ipſo ſemicirculus, hoc eſt, grad. 180. & reliqui arcus aſcenſio recta adijcienda rurſus ſemicirculo, ut habeatur aſcen-
ſio quæſita. E XEMPLVM. Inquirenda ſit aſcenſio recta grad. 20. ♐, hoc eſt,
arcus gra. 260. Detrahatur ſemicirculus, & remanet arcus gra. 80. cuius aſcen
ſio recta, nempe gra. 79. min. 7. addita ſemicirculo, dabit aſcenſionem optatam
grad. 259. min. 7. Quod ſi arcus Zodiaci præciſe tres Quadrantes conſtituat,
nimirum grad. 270. totidem graduum erit aſcenſio illi debita.

256.1.

Quando at
cus Eclipti-
cæ maior
eſt ſemicir-
culo, ſed mi
nor quàm
grad. 270.

Qvando denique arcus tres Quadrantes ſuperauerit, minor tamen in-
tegro circulo extiterit, auferendus erit ex toto circulo, ut a gra. 360. & reli-
qui arcus aſcenſio recta iterum ex circulo integro detrahenda: Relinquetur
enim quæſita aſcenſio. Exemplvm . Exploranda ſit aſcenſio grad. 10. ♑, hoc
eſt, arcus grad. 280. Detracto hoc arcu ex grad. 360. remanetarcus grad. 80. cuius aſcenſio recta grad. 79. min. 7. ablata ex 360. manifeſtabit quæſitam aſcen
ſionem rectam grad. 280. min. 53. Quod ſi arcus Zodiaci eſt integer circulus,
aſcendet utiq; cum integro quoque circulo Aequatoris.

256.1.

Quando at
cus Eclipti
cę maior eſt
quàm grad.
270.

Ex his manifeſtum eſt, quanam arte conſtruenda ſit tabula aſcenſionũ re-
ctarum, quæ nimirum in ſphæra recta contingant. Si enim ſupputemus aſcẽſio
nes omnium arcuum primi Quadrantis Eclipticæ initium ſumentiũ ab ♈, ha-
bebimus aſcenſiones rectas omnium punctorum primi Quadrantis Eclipticæ. Quòd ſi ſingulas ex ſemicirculo detrahamur, initio facto a maioribus, ſiue po
ſterioribus, reliquæ erunt aſcenſiones rectæ omnium punctorũ ſecundi Qua-
drantis Eclipticæ, initio facto a principio ♈, uſq; ad principium ♎@ Rurſus ſi
eiuſdem primi Quadrantis aſcenſiones ſemicirculo apponamus, facto initio a
minoribus, ſiue prioribus, conficiemus aſcenſiones rectas omnium punctorum
tertij Quadrantis Eclipticæ, initio facto a principio ♈, vſq; ad finem ♐. Si de-
niq; eaſdem aſcenſiones primi Quadrantis ex toto circulo auferamus, initio
rurſus facto a maioribus, ſiue poſterioribus, remanebunt aſcenſiones rectæ om
nium punctorum ultimi Quadrantis Eclipticæ, incipiendo abinitio ♈, vſque
ad finem ♓, ut conſtat. Itaq; totus labor conſiſtit in eo, ut inquirantur aſcen-
ſiones ſingulorum arcuum primi Quadrantis Eclipticæ. Hac arte Ioannes Re
giom. ſupputauit aſcenſiones rectas omnium arcuum Eclipticæ, per ſin-
gulos gradus procedendo, quam libuit hoc loco apponere, ut ob
oculos propoſitæ habeantur omnes aſcenſiones arcuum Zodia
ci, & deſcenſiones ſphæræ rectæ, nec non meditationes
cœli in qualibet ſphæra. Ad multa enim earum co-
gnitio utilis eſt, ut ex ijs, quæ in Gnomoni-
ca noſtra de ſignis aſcendentibus tra-
didimus, aliqua ex parte per-
ſpicuum eſſe poteſt.

256.1.

Qua arte t@
buia aſcen-
ſionum re-
ctarum com
ſtruatur.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer