Full text: Clavius, Christoph: Christopheri Clavii Bambergensis ex Societate Iesv In Sphaeram Ioannis de Sacro Bosco commentarius

Porro in ſphæra recta aſcenſio cuiuſlibet ſigni, ſeu arcus Zodiaci, æqua-
lis eſt ſuæ deſcenſioni: quoniam deſcenſio in uno Horizonte recto, eſt aſcen-
ſio in alio Horizonte recto, (quem nimirum habent antipodes habitantium
in priori Horizonte) & contra. Certum autem eſt, aſcenſionem unius eiuſ-
demque arcus Zodiaci eandem eſſe in quolibet Horizonte @ecto, propter æ-
qualem inclinationem Zodiaci. Eodem pacto aſcenſio cuiuſlibet ſigni æqua-
lis eſt meditationi cęli eiuſdem, hoc eſt, quanto tempore ſignum aliquod ſu
pra Horizontem exoritur, tanto etiam præciſe tempore Meridianũ cuiuſcun-
que loci pertranſit, quia uidelicet Meridianus quilibet Horizon rectus appel-
lari poteſt, cum per mundi polos tranſeat. Quare omnia, quæ dicta ſunt de
aſcenſionibus ſignorum, ſiue arcuum Zodiaci, in ſphæra recta, eadem intelli-
genda ſunt de deſcenſionibus in eadem ſphæra recta, necnon de cęli medita-
@@onibus tam in ſphæra recta, quàm in obliqua.

255.1.

Aſcenſio cu
iuſuis @rcus
Zodiaci in
ſphæra ar-
ctæ æqualis
eſt deſcẽſio
ni eiuſdem
in eadem
ſphęra recta
& cœli me
ditationi tã
@ſphæra re
cta, quã in
obliqua.

256. QVOMODO ASCENSIO RECTA
cuiuſlibet arcus Zodiaci a Verna ſectione
inchoati ſupputetur.

Demonstravit Ioan. Regiom. propoſ. ultima lib. 1. Epitomes, & Ge-
ber in opere Aſtronomico, & nos etiam in ſcholio propoſ. lib. 2. Gnomonices
demonſtrauimus: Talem eſſe proportionem ſinus complementi declinatio-
nis puncti arcum Eclipticæ ab alterutro æquino ctio inchoatum terminantis,
ad ſinum complementi eiuſdem arcus, qualis eſt proportio ſinus totius ad ſi-
num complementi aſcenſionis rectæ. Quare ſi iuxta regulam proportionum
ſinus totus in ſinum complemẽti arcus propoſiti multiplicetur, productusque
numerus diuidatur in ſinum complementi declinationis ultimi puncti arcus,
inuenietur ſinus complementi aſcenſionis rectæ, ideoq; aſcenſio nota erit. Quæ cum ita ſint, inuenietur aſcenſiones rectæ omnium arcuum Eclipticæ
incipientium a ſectione Verna hac ratione.

256.1.

Aſcenſio re
cta cuiuſuis
arcus Ecli-
pticæ qua
ratione per
ſinus ſit in
@@ſtiganda.

Si arcus propoſitus Quadrante minorſuerit, dabit documentum iam expo
ſitum aſcenſionem eius rectam. Exemplvm . Sit inuenienda aſcenſio recta
viceſimi gradus ♊, hoc eſt, arcus continentis grad. 80. Multiplicetur ſinus to-
tus, uidelicet, 100000. per 17364. ſinum complementi dicti arcus, productuſ-
que numerus 1736400000. diuidatur par 91970. ſinum complementi decli-
nationis. Nam proueniet ſinus complementi aſcenſionis rectæ 18880. cui re-
ſpondet in tabula ſinuum arcus grad. 10. min. 53. quo ablato ex 90. grad. relin-
quetur aſcenſio recta grad. 79. min. 7. Quod ſi arcus zodiaci pręciſe Quadrans
fuerit, erit eius aſcenſio recta Quadrans quoque, nempe grad. 90.

256.1.

Quando at
cus Eclipti
@æ quadran
@e minor eſt@

Si arcus Quadrante quidem maior, at ſemicirculo minor extiterit, detra-
hendus erit ex ſemicirculo, hoc eſt, ex grad. 180. & reliqui incipientis a ſectio-
ne Autumnali aſcẽſio recta exploranda. Nam ſi ea rurſus a ſemicirculo aufe-
ratur, remanebit aſcenſio recta arcus propoſiti: quia totus ſemicirculus Zo-
diaci aſcendit cum toto ſemicirculo Aequatoris. Exemplvm . Quærenda
ſit aſcenſio recta grad. ♋, hoc eſt, arcus continentis grad. 100. Detracto hoc
arcu ex ſemicirculo, remanet arcus grad. 80. cuius aſcenſio recta grad. 79. Min. 7. ablata a ſemicirculo dabit aſcenſionem propoſiti arcus grad. 100.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer