Full text: Clavius, Christoph: Christopheri Clavii Bambergensis ex Societate Iesv In Sphaeram Ioannis de Sacro Bosco commentarius

Comment in III. Cap. Sphæræ probat dupliciter: Primũ, quia motus cęli diurnus uniformis eſt in omni Ho-
rizonte, & regularis: Non enim aliquando citeriori motu fertur, & aliquãdo
remiſſiori. Cum igitur Aequator ſit menſura, ac regula primi motus, mouea-
turq; circa eoſdem polos, circa quos totum cęlum circumuertitur, nempe cir-
ca polos mũdi, neceſſe eſt, ut in qualibet ſphæra uniformiter ſupra Horizon-
tem emergat ſecundũ omnes ſui partes. Deinde quia Aequator perpetuo eoſ-
dem angulos cum Horizõte efficit, cum recto quidem rectos, & cum obliquo
obliquos: fit, ut uniformiter ſecundum omnes ſui partes eleuetur ſupra Hori-
zontem quemcunque. Teſtantur idem phænomena clariſſima Aſtronomorũ. Deprehenſum eſt enim in quacunque ſphęra, ſingulis horis gradus quindecim
Aequatoris ſupra Horizontem aſcendere, totidemq́. infra eundem deſcende-
re. Spatio vero quatuor Minutorũ unius horæ eleuari, & deprimi vnũ gradum
Aequatoris, & c. Quod minime fieret, ſi non regulariter, & uniformiter aſcen-
deret [?] Aequator ſupra Horizontem.

PARTES uero Zodiaci non de neceſſitate habent æquales aſcen-
ſiones in utraque ſphæra; Quia quanto aliqua Zodiaci pars rectius oritur,
tanto plus temporis ponitur in ſuo ortu. Huius ſignum eſt, quia ſex ſigna
oriuntur in longa, uel in breui die artificiali, ſimiliter & in nocte.

248. COMMENTARIVS.

Posterior concluſio eſt, Zodiacus tam in ſphæra recta, quàm in obli-
qua, non aſcẽdit ſecundum omnes ſui partes ſupra Horizontem uniformiter. Quam quidem hac ratione uidetur confirmare. Cum Zodiacus circa alienos
polos feratur motu diurno, à quibus alibi longius, alibi minus abeſt, fit, ut ali
quæ eius partes cũ quolibet Horizonte eſſiciant angulos obliquiores, aliquæ
minus obliquos. Quocirca pars illa, quæ rectiores cũ Horizonte angulos con-
ſ [?] tituit, & idcirco rectius oritur, tardiori motu ſupra Horizontem eleuabitur. atq; plus tẽporis in ſuo ortu requiret, quã quę minus rectos angulos cũ Hori
zonte efficit, ut experientia docet in ſphæra quacunq; materiali, quoniã quo
aliquis arcus rectius exoritur, eo etiã magis ſucceſſiue partes eius aſcendunt. Eandẽ concluſionẽ comprobat experimento manifeſto: quia videlicet quali-
bet die, ſiue nocte artificiali tã longiſſima, quàm breuiſſima, ſex ſigna præciſe
Zodiaci ſupra Horizontẽ aſcendunt, & infra eundẽ deſcendunt, ita ut quoli-
bet die medietas Zodiaci exoriatur. Cum enim Zodiacus, & Horizon quicun
que ſeſe mutuo bifariam ſecent, quò [?] d ſint circuli ſphæræ maximi, fit, ut ea me
dietas Zodiaci, quæ intercipitur inter ſolem poſitum in oriente, & punctũ op-
poſitum, procedendo per mediã noctẽ in die exoriatur, ut perſpicue in inſtru-
mentis apparet. Quapropter Zodiacus uniformiter non orietur ſupra Hori-
zontem ſecundum omnes ſui partes, quandoquidẽ temporibus inæqualibus,
nempe diebus & noctibus inæqualibus, ęquales ſemper arcusaſcendunt, nimi
rum medietates Zodiaci. Quod ſi quælibet medietas Zodiaci, ſecundum om-
nes ſui partes uniformiter aſcenderet, eſſent omnes dies, ac noctes inter ſe
æquales, quod eſt contra experientiam. Idem de reliquis partibus ſemicirculo
minoribus probari poteſt ex doctrina ſphæricorum triangulorum.

Notandum igitur, quòd ortus, uel occaſus alicuius ſigni, nihil aliud

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer