Full text: Clavius, Christoph: Christopheri Clavii Bambergensis ex Societate Iesv In Sphaeram Ioannis de Sacro Bosco commentarius

Ioan. de Sacro Boſco. in Autumno, nempe Coſmice; Ouid autem docuiſſe, eaſdem eodem tempore
oriri, nempe Chronice, quod veriſſimum eſt. Vnde extant duo verſiculi.

244.1.

Signum
Chronice
oriens occi-
dit Coſmi-
@c, & cõtra.

Coſmice deſcendit ſignum, quod Chronice ſurgit. Chronice deſcendit ſignum, quod Coſmice ſurgit.

Hoc tamen de ſtellis extra eclipticam poſitis uerum non eſt in ſphæra obli-
qua. Nulla enim talis ſtella, quæ ſimul cum Sole oritur, cum eodem occidere
poteſt, aut quæ cum eo occidit, cum codem oriri: ſed ſtella, quæ borealior eſt
puncto eclipticæ, cum quo ſimul oritur, poſterius occidit, quàm punctum illud
eclipticæ: cum quo vero puncto eclipticæ ſimul occidit, prius oritur, quam il-
lud punctum. Contrarium intelligatur de ſtella, quæ auſtralior eſt puncto da-
to eclipticæ. Ex quo fit, ſtellam borealiorem, auſtralioremve dato puncto ecli-
pticæ, ſi cum eo oriatur coſmicè, non poſſe cum eodem occidere chronicè, ſi
uero cum eo occidat chronicè, non poſſe cum eodem coſmice oriri, aut con-
tra. Stellę tamen in ecliptica poſitæ in Horizonte quocunque obliquo, & ſtel-
læ omnes in ſphæra recta cum eiſdem punctis eclipticę oriuntur & occidunt. Quocirca quæ coſmice oriuntur, occidunt chronice: & quæ oriuntur chroni-
cè, occidunt coſmicè, & contra. Vt manifeſtum eſt in ſphæra materiali, vel glo-
bo Aſtronomico.

Heliace dicitur oriri aſtrũ illud, quod ſeſe profert in conſpectum, cum
aatea uicini Solis radijs tectum latuerit. De hoc ortu canit Ouid. lib. 2. de Faſt.

Iam leuis obliqua ſubſedit Aquarius vrna; Proximus æthereos excipe Piſcis equos.

In Februario etenim Sol exiſtens in Aquario, illum nimio ſplendore occulta
bat, ſed circa finem Februarij, ingrediente Sole Piſces, apparebat Aquarius ma
ne ante Solis exortum, atque ita Heliace oriebatur. Eundem ortum Heliacum
intellexit Virg. in 1. Georg. ita ſcribens de Gnoſia, ſtella uidelicet coronæ Se-
ptentrionalis.

Ante tibi Eoæ Atlantides abſcondantur,
Gnoſiaq́; ardentis decedat ſtella coronæ,
Debita quàm ſulcis committas ſemina, & c.

Quando namq́. Pleiades occidunt coſmice, nempe in Autumno, oritur corona
Septentrionalis, quæ exiſtebat olim prope finem Libræ, Heliace tempore matu
tino ante Solis ortum in Scorpio.

Occidere Heliace dicitur aſtrum, quod nimio ſplendore Solis offu-
ſcatur, ita ut cum antea apparuerit, iam amplius conſpici nequeat. De hoc oc-
caſu loquitur Virg. in vltimo horum duorum carminum.

Candidus auratis aperit cum cornibus annum
Taurus, & aduerſo cedens Canis occidit aſtro.

Nam cum olim Canis maior exiſteret in Geminis, occidebat Heliace, quando
Pleiades occidebant Coſmice, Sole nimirum exiſtente in Tauro iuxta Pleia-
des. Quantum uero debeat aſtrum quodcunq; præcedere Solem, aut eundem
ſubſequi, ut oriatur, uel occidat Heliace, certo deſiniri nequit, cum nec omnes
ſtellæ eiuſdem ſint magnitudinis, nec eandem habeant latitudinem ab Eclipti-
ca@ Certum autem eſt, minores ſtellas, & viciniores eclipticæ tardius oriri He-
liace, & citius occidere, quàm maiores, remotioresq́; ab ecliptica.

Qvoniam autem motus Solis uelocior eſt ab occaſu in ortum, quàm
motus ſtellarũ fixarum, efficitur, ut ſtellæ fixæ, quando è radijs ſolaribus egre-
diuntur, relinquantur liberæ a Sole verſus partes cœli occidentales, oriãturq́;

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer