Full text: Clavius, Christoph: Christopheri Clavii Bambergensis ex Societate Iesv In Sphaeram Ioannis de Sacro Bosco commentarius

Ioan. de Sacro Boſco. occaſus eſt reſpectu temporis matutini. Chronicus uero ortus reſpectu ue-
ſpertini eſt.

Chronicvs occaſus eſt reſpectu oppoſitionis. Vnde Lucanus
lib. 4. inquit.

243.1.

Occaſus
chronicus
quid.

Nox tum Theſſalicas vrgebat parua ſagittas.

Heliacvs ortus, ſiue Solaris eſt, quando ſignum, uel ſtella uide-
ri poteſt per elongationem Solis ab illo, quod prius uideri non poterat So-
lis propinquitate. Exemplum huius ponit Ouid. lib. 2. de Faſt. ſic.

243.1.

Ortus He-
liacus quid. [?]

Iam leuis obliqua ſubſedit Aquarius vrna.

Et Virgilius in Georg. lib. 1.

Gnoſiaq́; ardentis decedat ſtella coronæ.

Quæ iuxta Scorpionem exiſtens non uidebatur, dum Sol erat in Scor-
pione.

Occasvs Heliacus eſt, quando Sol ad ſignum accedit, & illud
ſua præſentia, & luminoſitate uideri non permittit. Huius exemplum eſt
apud Virg. in Georg. lib. 1.

243.1.

Occaſus He
liacus quid

. . . Et aduerſo cedens Canis occidit aſtro.

244. COMMENTARIVS.

EXplicatis in 2. capit. omnibus decem circulis, ex quibus
ſphæra materialis componitur, & illa cæleſtis componi intelligi-
tur, agit iam auctor in hoc 3. cap. de diuerſis apparentijs, quæ fiũt
ratione motus primi mobilis, & Solis in Zodiaco. Poteſt autem
hoc caput diuidi in quatuor particulas. In prima agit de ortu & occaſu ſiderum: In ſecunda de diebus naturalibus, & artificialibus: In tertia
aſſ@gnat propria quædam, quæ conueniunt hominibus ratione diuerſæ habita
tionis in terra: In quarta denique diſputat de climatibus mundi.

244.1.

Argumenti
in tertij ca-
pitis, eiuſ-
dẽq́ue diui
ſio.

Est autem ortus cuiuſlibet aſtri, eleuatio, ſeu aſcenſio eius ſupra Hori-
zontem, vel certe apparitio eiuſdẽ, quod antea ob vicinitatem Solis non con-
ſpiciebatur. Occaſus vero eſt depreſſio, ſiue deſcẽſio aſtri infra Horizontem,
uel certe occultatio eius, ita ut amplius cerni nequeat propter Solis propin-
quitatem. Itaque ortus omnis aſtrorum, occaſus ſumitur uel comparatione
Horizontis, uel comparatione Solis. Hinc fit, vt apud Poetas, ſicut auctor di-
cit, triplex ſit ortus occaſusq́; ſiderũ, nimirum Coſmicus, Chronicus, qui duo
penes Horizontem ſumuntur, & Heliacus, qui ad Solem refertur.

244.1.

Ortus aſtr@
quid.
Occaſus a-
ſtri quid.
Penes quid
ſumatur o@
tus, & occa
ſas ſiderũ.

Signvm illud uel aſtrum proprie Coſmice dicitur oriri, quod unà cum
Sole ſupra Horizontem matutino tempore aſcendit: Improprie autem omne
aſtrum, quod in die eleuatur ſupra Horizontẽ; quo pacto ſingulis diebus ſex
ſigna Zodiaci Coſmice dicuntur oriri, quamuis ob ſplendorem Solis minime
poſſint uideri. Ortum Coſmicum proprie dictum inteHexit Virgil. 1. Georg
@armine illo, quod auctor retulit, videlicet.

Candidus auratis aperit cum cornibus annum
Taurus, & c.

Voluit enim ſignificare menſem Aprilem, in quo mane vnà cum Sole Taurus

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer