Full text: Clavius, Christoph: Christopheri Clavii Bambergensis ex Societate Iesv In Sphaeram Ioannis de Sacro Bosco commentarius

240. CAPVT TERTIVM
DE ORTV, ET OCCASV SIGNORVM.
De diuerſitate dierum, & noctium, & de
diuiſione climatum.

Ortus & oc
caſus ſide-
rum ſecun
dum Poetas
@riplex.

SIGNORVM autem ortus, & occaſus dupliciter
accipitur, quoniam quantum ad poetas, & quantum
ad Aſtronomos. Eſt igitur ortus & occaſus ſigno@ũ,
quoad Poetas, triplex, ſcilicet Coſmicus, Chronicus,
& Heliacus.

COSMICVS enim ortus, ſiue mundanus eſt,
quando ſignum, uel ſtella ſuper Horizontẽ ex parte orientis de die aſcen-
dit. Et licet in qualibet die artiſiciali ſex ſigna ſic oriantur, tamen Anto-
nomaſtice ſignum illud dicitur Coſmice oriri, cum quo, & in quo Sol ma-
ne oritur. Et ſic ortus proprius, & principalis, & quotidianus dicitur. De hoc ortu exemplum in 1. Georg. habetur, ubi docetur ſatio fabarum,
& milij in Vere, Sole exiſtente in Tauro, ſic.

240.1.

Ortus Coſ-
@icus q d.

241. Candidus auratis aperit cum cornibus annum
Taurus, &c.

OCC ASVS uero Coſmicus eſt reſpectu oppoſitionis, ſcilicet quan-
do Sol oritur cum aliquo ſigno, cuius ſigni ſignum oppoſitum occidit Coſ-
mice. De hoc occaſu dicitur in Georg. ubi docetur ſatio frumenti in fine
Autumni, Sole exiſtente in Scorpione, qui cum oriatur cum Sole, Taurus
ſigni eius oppoſitum, ubi ſunt Pleiades, occidit; ſic.

241.1.

Oce [?] aſus
Coſmicus
quid.

242. Ante tibi Eoæ Atlantides abſcondantur,
Debita quam ſulcis committas ſemina, quamq́;
Inuitæ properes anni ſpem credere terræ.

Ortus chro
nicus @ d.

CHRONICVS ortus, ſiue temporalis eſt, quando ſignum, uel
ſtella poſt Solis occaſum ſupra Horizontẽ ex parte orientis emergit chro-
nice, ſcilicet de nocte; Et dicitur temporalis, quia tempus Mathematico-
rum naſcitur cum Solis occaſu. De hoc ortu habemus in Ouidio lib. 1. de
Ponto, ubi conqueritur moram exilij ſui, dicens.

243. Quatuor autumnos Pleias orta facit.

Significat enim per quatuor Autumnos, quatuor annos transijſſe, poſtquã
mißus erat in exilium. Sed Virgilius uoluit in Autumno Pleiades occi-
dere; ergo contrarij uidentur. Sed ratio huius eſt, quod ſecundum Vir-
gilium occidunt Coſmice, ſecundum Ouidium oriuntur Chronice, quod
bene poteſt contingere eodem die, ſed differenter tamen, quia Coſmicus

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer