Full text: Clavius, Christoph: Christopheri Clavii Bambergensis ex Societate Iesv In Sphaeram Ioannis de Sacro Bosco commentarius

Qvaelibet Zona eſt eiuſdem ſemper latitudinis à Borea in Auſtrum,
vndecunque in cipias, propterea quòd inter duos circulos æquidiſtantes conti
netur, non autem eiuſdem longitudinis ab ortu in occaſum. Nã partes cuiuſ-
libet Zonæ, quò viciniores fuerint Aequatori, eò etiam longitudinẽ habebũt
maiorem, quò uero polis propinquiores, eò minorem, cum paralleli uerſus po
los ſemper minores fiant, ut ſupra dictũ eſt. Habebitur autem facile ex dictis
latitudo cuiuſuis Zonæ. Quoniam enim uterque Tropicus diſtat ab Aequa-
tore grad. 23. min. 30. erit latitudo totius Zonæ torridæ grad. 47. qui efficiunt
milliaria 2937 {1/2}. Rurſus quia vterque circulus polaris à polo mundi vicino
recedit grad. 23. min. 30. tanta erit latitudo utriuſlibet Zonæ frigidæ à polo
ad circulum polarem, hoc eſt, continebit milliaria 1468 {3/4}. tota autem latitu-
do ſecundũ diametrum ſumpta complectetur gr. 47. hoc eſt, milliaria 2937 {1/2}. Denique ſi ex 90. grad. ſubtrahas diſtantiam circuli polaris à polo, & Tropici
ab Aequatore, uidelicet grad. 47. remanebit latitudo utriuſuis Zonæ tempera
tæ, grad. 33. quibus conueniunt milliaria 2687 {1/2}. Longitudinem quoque cu-
iuſque Zonæ obtinebimus tam in principio, quàm in medio, ac fine, ſi prius
per ea, quæ docuimus ſupra, inueſtigemus proportionem Aequatoris ad quẽ-
cunque parallelum, hoc eſt, quot gradus, ſeu partes quilibet parallelus com-
prehendat ex ijs, quarum 360. continet Aequator. Vt quia parallelus per Ro-
mam tranſiens continet tales partes 267 {1/2}. fere, habebit longitudo tempera-
tæ Zonæ in eo parallelo, qui per Romam incedit grad. 267. min. 30. nimirum
milliaria ferme 16719. & c.

238.1.

Zona quæ-
uis eſt eiuſ
dem latitu
dinis, ſed
non eiuſdẽ
lõgitudinis
quoad om-
nes partes.
Latitudi-
nes Zonar [?] ũ
quãtæ ſint.
Longitu di-
nes Zonarũ
qua arte de
prehendan
tur tam in
principio
quã in me-
dio, & fine.

Proposita etiam quacunque ciuitate, facillimo negotio cognoſcemus,
in quanam Zona ſit repoſita, ſi diligenter inſpiciamus globum aliquem Coſ-
mographicum, uel etiam Mappam uniuerſalem totius mundi. Cum enim ſiue
in globo, ſiue in Mappa depingantur circuli paralleli diſtinguentes totã ter-
ram in quinque ſupradictas Zonas, omnes ciuitates, quæ reperient̃ intra duos
Tropicos, ſitæ erunt in zona torrida: Quæ uero inter alterutrũ Tropicorum,
& polarem circulum uicinum, in zona temperata: Quæ denique inter circulũ. quemuis polarem, & polum mũdi propinquum, in zona frigida conſtituẽtur
Quod ſi nulla adſit copia globi Coſmographici, aut Mappæ, ita conijcienda
erit zona cuiuſcunq; ciuitatis. Omnis ciuitas latitudinem habẽs minorẽ quã
gr. 23. min. 30. ſita erit in zona torrida, cum uterq; Tropicorũ declinet ab Ae-
quatore grad. 23. min. 30. Quod ſi ciuitatis oblatæ latitudo præciſe fuerit gr. 23. min. 30. & ſita uerſus Septẽtrionem, collocabitur præciſe ſub Tropico ♋,
qui finis eſt torridæ zonæ, & initium temperatæ Septentrionalis: Si autem ſi-
ta fuerit uerſus auſtrum, erit ſub Tropico ♑, qui finis etiam eſt zonæ torri-
dæ, & principium temperatæ Meridionalis. Omnis uero ciuitas latitudinem
habens maiorem quidem, quàm grad. 23. min. 30. minorem autem quàm gra. 66. min. 40. habebit Zonã temperatam Borealem, ſi uerſus Septẽtrionem uer-
gat: Si enim in Auſtrum declinet, erit in Zona temperata Auſtrali. Quod ſi ci
ui tatis latitudo fuerit præciſe grad. 66. min. 30. collocabitur directe ſub circu-
lo Arctico, uel Antarctico, prout in Septentrionem, uel Meridiem declinaue-
rit. Omnis denique ciuitas, cuius latitudo excedit grad. 66. min. 30. obtinebit
Zonam frigidam, uel Septentrionalem, uel Meridionalem. Quod ſi præciſe
altitudo fuerit grad. 90. erit directe illa ciuitas poſita ſub altero polorum
mundi. Ex his omnibus perſpicuũ eſt, ſi cognita fuerit loci alicuius latitudo,
in quanam Zona contineri dicatur.

238.1.

Quanã in
Zona ciui-
@as propo-
ſita ſit, quo
pacto co-
@noſcatur.
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer