Full text: Clavius, Christoph: Christopheri Clavii Bambergensis ex Societate Iesv In Sphaeram Ioannis de Sacro Bosco commentarius

Ioan. de Sacro Boſco. ridam ob nimium æſtum eſſe in habitabiles, uerum non eſt. Experientia enim,
& nauigatione Luſitanorum, Hiſpanorumq; ſatis conſtat, ſub Aequatore, hoc
eſt, ſub medio Zonæ torridæ, plurimos populos habitare. Item ſub polis, ſal-
tem ſub polo Arctico, id eſt, ſub medio frigidatũ Zonarum, ut refert Magnus
Olaus Gothus. Immo omnes, qui eò nauigarunt, affirmant, optimam eſſe ſub
Æquatore habitationem, cuius rei cauſas longũ eſſet hoc loco recitare. Nam
quidquid ſit de frigore, & calore, credendũ eſt, Naturam, quæ regiones calore,
ac frigore diſtinxit, homines quoq; & cętera aĩalia ad locorũ patiẽtiã quoque
generaſſe, pręſertim cũ uideamus & Luſitanos, & Hiſpanos tãdẽ aſſueuiſſe fer
re intem periẽ Zonæ torridæ, cum multi hoc tempore ſub Aequatore degant.

Qvo aũt pacto terreſtres Zonæ cæleſtibus ſint directe ſuppoſitæ, dilucide
explicat ſubiecta figura, in qua ex omnibus quatuor circulis minoribus cæli
ad centrum terræ deductæ ſunt lineæ rectæ. Vbi enim hæ ſuperficiem terræ
interſecant, ibi ijdem circuli in terra deſcribuntur, ita ut omnes circuli in ter-
ra ad perpendicu [?] lum ſubijciantur circulis cæleſtibus. Ita enim fiet, ut facile ex
vltima propoſ. lib. 6. Euclid. colligi poteſt, cum cęlum & terra idem habent
centrum, ſegmenta a terrę, quæ dictis circulis includuntur, eſſe ſimilia ſegmẽ-
tis cęli inter eoſdem circulos cæleſtes comprehenſis.

347-01

Vnde ſi à dictis parallelis cæleſtibus perpendicula demitterentur ad ſu-
per [?] ſiciem terræ, quæ ad centrum mundi neceſſario uergerent, deſcriberentur
ab illis in terræ ſuperficie circuli ijdem directe cæleſtibus illis reſpondentes.

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer