Full text: Clavius, Christoph: Christopheri Clavii Bambergensis ex Societate Iesv In Sphaeram Ioannis de Sacro Bosco commentarius

Comment. in III. Cap. Sphæræ citat carmina Ouidij ex 1. Metamorph. aſſignatq́; cauſam, propter quam Zo-
na omniũ media dicatur torrida, extremæ uero frigidæ, & reliquæ inter tor-
ridam, & frig idas temperatæ. Quæ omnia perſpicua ſunt in auctore.

238.1.

345-01
Zona torĩ [?] -
da.
Zonę tem-
peratæ.
Zonæ fri-
gidæ
Pars dextra,
& ſiniſtra
cæli apud
ph@loſo-
phos, & Coſ
mogr [?] aphos.
quæ.

Solvm obiter hoc loco animadnertendum eſt, quoniam uterq; Poeta
ab Auctore adductus mentionẽ fecit dextrę & ſiniſtrę partis in cęlo, nõ eodẽ
modo apud omnes accipi dextrum, ac ſiniſtrũ in corporibus cæleſtibus. Plato
enim, Ariſtoteles, cæteriq́; philoſophi, nec non Geographi, partes orientales
Dextras appellant, & occidentales Siniſtras. Ariſtoteles quidẽ, & philoſophi
propterea quòd ab oriente motus cælorum incipit, quemadmodum & in ani
malibus motus initiũ ſumit ex parte dextra: Geographi autem, (loquor de
Geographis citra Aequatorẽ) quia uolentes indagare altitudinẽ poli, ut ter-
rę ſitum rectius depingant, faciem ſuã vertunt ad polum Arcticum; Vnde ne-
ceſſario Oriens erit illis ad dextram, Occidens uero ad ſiniſtram poſitũ. Hinc
fit, ut omnes mappæ mundi, & regionum tabulæ ita fere deſcribãtur à Coſmo
graphis, (vt uidere licet apud Ptolemæum, & alios) vt intuẽti mappas, ſiue ta
bulas, oriẽs ex parte dextra, occidẽs autẽ ex parte ſiniſtra collocetur. Aſtrono
mi uero contra, occidẽtales partes cęli dextras, & orientales ſiniſtras uocant,
eo quòd citra Aequatorem degentes faciem ſuã conuertãt ad Auſtrũ, uerſus
nimirum Aequinoctialẽ circulũ, ubi uelociſſimus exiſtit motus, ut accuratius
ſiderum curſus obſeruẽt. Ex quo fit, ut à dextris habeant Occidẽs, à ſiniſtris
uero Oriens Poetæ deniq; partes cęli Septentrionales dextras, Auſtrales ue-
rc ſiniſtras appellant; quia uidelicet obſeruantes occaſus aſtrorũ faciẽ eõuer-
tunt ad cccaſum, & ſic Septentrio ponitur ad dextrã, Auſter uero ad ſiniſtrã. Sententiam hanc Poetarũ conſirmant Aſtronomi, ut nimirũ pars Septẽtriona
lis in cælo dicatur Dextra, & Auſtralis ſiniſtra, quoniã uidelicet in quocunq; climate Sol oriens ſupra Horizontem Septẽtrionẽ habet à dextris, Auſtrum
vero à ſiniſtris, ſuntq́; plures ſtellæ prope polũ borealem, quàm prope auſtra-
lem, ut ſupra dictum eſt. Ex his igitur cõſtat Virgilium, & Ouidium nomine
partis dextræ, ac ſiniſtræ intellexiſſe Septẽtrionem, & Auſtrum. Ita quoq; in-
tellexit partem dextram, atque ſiniſtram Lucanus lib. 3. quando dicit.

238.1.

Pars dextra
& ſiniſtra
cæli apud
aſtronomos
quę.
Pars dextra
& ſiniſtra
cæli apud
Poetas qu ę.

Ignotum vobis Arabes veniſtis in orbem,
Vmbras mirati nemorum non ire ſiniſtras.

Voluit enim ſignificare, Arabes ueniſſe citra tropicũ ♋, ubi perpetuo umbræ
corporũ in meridie uerſus ſeptentrionẽ, hoc eſt, ad dextram partẽ mũdi, pro-
ijciuntur; & non uerſus Auſtrum, id eſt, ad ſiniſtrã partẽ, ut in 3. cap. dicemus.

Dicvntvr Zonæ interdum ab auctoribus Faſciæ, cinguli, Plagę, & à Cicerone in Somnio Scipionis Maculæ. Porro cum duo ſint genera Zona-
rum, unum cæleſtium, a@terreſtriũ alterũ. Cęleſtes primariæ ſunt, & terreſtriũ
cauſæ; non quòd illæ cæleſtes calidæ ſint, uel frigidæ, uel tẽperatæ: lõge enim
abſunt huiuſmodi qualitates à corporibus cæleſtibus, ſed quòd Sol ob uariã
radiorũ reflexionẽ, directã uidelicet, aut obliquã, terreſtres Zonas aut reddat
omnino frigidas propter nimiã obliquitatem radiorũ, ut accidit in duabus ex
tremis Zonis iuxta polos mundi: aut omnino incendat, ob rectitudinẽ radio-
rum, ut fit in Zona media omniũ inter duos Tropicos; aut denique in illis tem
peratum calorẽ, & frigus inducat, quando nimirũ radij Solares nec nimis di-
recti, nec nimis obliqui exiſtunt, ſed medio ſe habent modo, ut contingit in
Zonis temperatis, quæ collocantur inter Tropicos, & circulos polares.

238.1.

Varia nomi
@a Zonarũ.

ID vero, quod Poetæ fabulãtur, frigidas Zonas ob nimium frigus, & tor-

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer