Full text: Clavius, Christoph: Christopheri Clavii Bambergensis ex Societate Iesv In Sphaeram Ioannis de Sacro Bosco commentarius

DISTINGVV NTVR etiam totidem plagæ in terra directe
prædictis Zonis ſuppoſitæ. Vnde Ouid. 1. Metamorph.

Vtque duæ dextra cœlum, totidemq́ue ſiniſtra
Parte ſecant Zonę, quinta eſt ardentior illis: Sic onus incluſum numero diſtinxit eodem
Cura Dei, totidemq́ue plagæ tellure premuntur. Quarum quæ media eſt, non eſt habitabilis æſtu: Nix tegit alta duas: totidem inter vtramque locauit,
Temperiemq́ue dedit, miſta cum frigore flamma.

ILLA igitur zona, quæ eſt inter duos Tropicos, dicitur inhabita-
bilis, propter calorem Solis diſcurrentis ſemper inter tropicos. Simili-
ter plaga terræ illi directe ſuppoſita dicitur inhabitabilis propter calo-
rem Solis diſcurrentis ſuper illam. Illę uero duæ zonæ, quæ circumſcri-
buntur à ci@culo Arctico, & circulo Antarctico circa polos mundi, in-
habitabiles ſunt, propter nimiam frigiditatem, quia Sol ab eis maxime
remonetur. Similiter inte lligendum eſt de plagis terrę illis directe ſup-
poſitis. Illæ autem duæ zonæ, quarum una eſt inter Tropicum æſtiua-
lem, & circulum Arcticum, & reliqua, quæ eſt inter Tropicum hyema-
lem & circulum Antarcticum, habitabiles ſunt, & temperatæ caliditate
torridæ zonæ exiſtentis inter Tropicos, & frigiditate zonarum extrema-
rum, quæ ſunt circa polos mundi. Idem intellige de plagis terræ illis dire-
cte ſuppoſitis.

237.1.

Quæ Zonæ
dicantu in
habitabiles
& quæ ha-
bitabiles.

238. COMMENTARIVS.

AGit in tertia hac parte
cap. da quinque Zonis,
quas ait in cœlo diſtin-
gui per quatuor circulos
minores, ita ut media,
quæ torrida dicitur, comprehendatur
inter duos Tropicos. Duę uero dictæ
temperatę inter utrumq. Tropicũ, & circulum polarem; Reliquæ denique
duę, quæ frigidæ uocãtur, inter duos
circulos polares, & polos mundi, vt in
hac figura conſpicis. Deinde docet,
totidem eſſe Zonas in terra illis cœ-
leſtibus directe ſuppoſitas. In teſtimo-
nium Zonarum cœleſtium adducit
carmina quædã Vi@gilij ex 1. Georg. In confirma tionem vero terreſtrium

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer