Full text: Clavius, Christoph: Christopheri Clavii Bambergensis ex Societate Iesv In Sphaeram Ioannis de Sacro Bosco commentarius

Ioan. de Sacro Boſco. polum arcus BFG; Quadrans a Zenith per polum ad Horizontem uſque ar-
cus F G C: Cum igitur Quadrantes BG, FC, ſint æquales, perſpicuum eſt, dẽ-
pto communi arcu F G, reliquum arcum GC, nempe eleuationem poli ſupra
Horizontem, æqualem eſſe arcui reliquo FB, nimirum diſtantiæ Zenit ab Ae-
quatore. Hinc perſpicuum eſt, altitudinem poli in quacunque ciuitate æqua
lem eſſe latitudini eiuſdem loci, cum tanta ſit latitudo loci, quanta eſt diſtan
tia Zenith ab Aequatore.

214.1.

334-02
Latitudo lo
ci cuiuſuis
æqualis eſt
altitudini
poli ſupra
Horizon@ẽ.

215. OFFICIA HORIZONTIS.
I.

Dividit cælum in duo hemiſphęria æqualia, ſuperum ſeu uiſum alte-
rum, alterum uero inferum ſeu occultum.

215.1.

Horizon ſe
cat cælum
@ hemiſphæ
rium uisũ,
uel ſuperũ,
& nõ uisũ,
uel inferũ.

216. II.

Est cauſa rectæ, & obliquæ ſphæræ. Quo enim Horizon aliquis polum
mundi magis eleuatum habet, eo etiam magis obliquam ſphæram habebũt il-
li, qui in tali Horizonte habitant, & quo minus eleuatum polum habet Hori-
zon quiſpiam, eo quoque minus obliquam ſphæram nanciſcẽtur degentes in
tali Horizonte; adeo ut ubi maxime alter polorum ſupra Horizontem extol
litur, ibi maxime obliqua exiſtat ſphæra, ut contingit habitantibus ſub mun-
di polis; Vbi uero nulla eſt eleuatio ſupra Horizontem, ut degentibus ſub Ae
quatore directe accidit, ibi nulla ſit ſphæræ obliquitas, ſed omnino ſphæra re
cta exiſtat.

216.1.

Horizõ cau
ſa eſt rectæ,
& obliquæ
ſphæræ.

217. III.

Horizon
determinat
diem, & no
ctem artifi-
cialem.

Penes . Horizontem ſumitur quantitas cuiuslibet diei, & noctis artifi-
cialis. Definitur enim Dies artificialis eſſe mora Solis ſupra Horizontẽ: Nox
uero, mora eiuſdem Solis infra Horizontem. Hæc autem mora cognoſcitur
tantummodo ex arcubus parallelorum ſupra, uel infra Horizontem, quos Sol
ad motum diurnum deſcribit: Ita ut ſi Horizon diuidat omnes parallelos
per æqualia, ut fit in ſphæra recta, perpetuo dies noctibus ſint æquales: ſi uero
per inæqualia, diebus noctes ſint inæquales: Sed de his plura in 3. cap. Ex quo
facile colligitur, Horizontem ſolum eſſe cauſam inęqualitatis dierum, ac no-
ctium artificialium.

217.1.

Dies & nox
artificialis
quid.

218. IIII.

Ostendit moram omnium ſtellarum ſupra Horizontem, & infra eũ-
dem. Quando enim Horizon omnes parallellos, qui ad motum diurnum de-
ſcribuntur, diuidit bifariam, ut contingit in ſphæra recta, quælibet ſtella tan-
tum temporis ſpacium conſumit ſupra Horizontẽ, quantũ infra eundẽ: Quã-
do uero Horizon parallelos nõ bifariam ſecat, ut fit in ſphæra obliqua, ſtellæ
ab Aequatore uerſus polum conſpicuum declinantes maiorem trahunt morã
ſupra, quàm infra Horizontem: cuiuſmodi ſunt nobis in Europa degentibus
omnes ſtellæ in hemiſphærio Boreali conſtitutæ: Declinantes autem ad po-
lum occultum minus temporis conſumunt ſupra Horizontem, quã infra, qua-
les ſunt in noſtro Horizõte omnes ſtellæ poſitæ in hemiſphærio Auſtrali. Quę
omnia facile demonſtrantur ex ſphæricis elementis Theodoſij. Immo quædã
ſtellæ in ſphæra quacunq. obliqua non aſcendunt ſupra Horizontem, ſed ſub
eo perpetuo deliteſcunt: quædam uero non infra ipſum deſcendunt, ſed ſem-
per conſpicuæ ſupra Horizontem exiſtunt, ut mox dicemus.

218.1.

Horizon in-
dicat mo-
rã omnium
ſtellarumſu
pra Hori-
zontem.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer