Full text: Clavius, Christoph: Christopheri Clavii Bambergensis ex Societate Iesv In Sphaeram Ioannis de Sacro Bosco commentarius

209. QVOMODO INVESTIG AND A SIT DIST AN-
tiu duarum ciuitatum inter ſe, quarum utriuſque longitudo,
atque latitudo explorata habeatur.

QVamvis proprie ad Coſmographiã pertineat docere, qua ratio-
ne interualla itinerũ inter quaſcunq; ciuitates indagari debeãt,
non tñ iniucundũ fore exiſtimaui, ſi paucis id ipſum hos loco ex-
plicem. Sumuntur aũt omnes diſtantiæ in terra, ſicut etiã in quo-
uis alio globo, ſeu ſphæra, ſecundũ circulos maximos, ut in Coſ-
mographia demonſtrauimus: adeo ut tanta dicat̃ eſſe diſtantia unius loci ab
alio, quantus eſt arcus circuli maximi per vtrumque locum deſcripti. Nã hic
arcus maximi circuli eſt omnium linearum circularium, quæ ex uno loco ad
alium duci poſſunt in ſuperficie conuexa terræ, minimus. Quamobrem nihil
hil erit aliud inquirere diſtantiam duorum locorum inter ſe, quam perſcru-
tari, quot gradus aut minuta ſiue milliaria dictus arcus comprehendat.

209.1.

Diftãtiæ lo
corũ in ter-
ra ſumũtur
ſecundum
circulũ ma-
ximum.

Qvando igitur duæ ciuitates eandem habuerint longitudinem, hoc eſt,
ſub eodẽ ſemicirculo Meridiani inter duos mundi polos interiecto ſitæ fue-
rint, & utraq; vel in Boream, uel in Auſtrum declinauerit: Detrahenda eſt mi
nor latitudo à maiore, ut habeatur differentia latitudinũ. Si enim hanc diffe-
rentiam ad milliaria reuocaueris, tribuendo cuilibet gradui milliaria 62 {1/2}. cuilibet uero minuto milliari. {1/24}. habebis interuallum inter illas ciuitates. Exemplvm . Roma, & Salisburgum in Germania habent eandem ferme lon
gitudinem: Detracta latitudine Romæ, uidelicet gra. 41. min. 56. à latitudine
Salisburgi, nempe à gr. 47. min. 40. Inuenietur differeutia latitudinem grad. 5. min. 44. quæ reducta ad milliaria, exhibet milliaria 358. {1/2}. diſtantiam ni-
mirum urbis Romæ à Salisburgo.

209.1.

Diſtãtiæ lo
corũ in ter-
ra quo pa-
cto inueſti-
guntur, qũ [?]
vterq; loc
eſt borealis
vel auſtra-
lis, eſtq́; ea-
dẽ longitu-
do vtriuſq;

Item Genua, & Francofordia ad Mœnum, nobiliſſimum Germaniæ em-
porium, ſunt ſub eodem Meridiani ſemicirculo poſitæ, & diſſerentia latitudi-
num continet gr. 6. min. 40. quæ efficit milliaria 376. fere. Tantam igitur pro-
nunciabo eſſe diſtantiam unius ciuitatis ab altera.

Qvod ſi duo loca eandem quidem habuerint longitudinẽ, ſed unius la-
titudo Borealis, alterius autem Meridionalis fuerit, cõiungenda erit latitudo
vnius cũ latitudine alterius, ut habeatur diſtantia eorum. Exemplvm . Con-
ſtantinopolis, & Caput bonæ ſpei ſunt eiuſdem ferme longitudinis, habetq̃-
Conſtantinopolis latitudinem Septentrionalẽ grad. 43. fere. Caput uero bo-
næ ſpei in Auſtrum declinat grad. 35. fere, qui appoſiti ad latitudinem Con-
ſtantinopolis efficiunt grad. 78. hoc eſt, milliaria 4875. Tantum eſt itineris
ſpatium inter Conſtantinopolim, & Caput bonæ ſpei.

209.1.

Qñ loca
eandẽ ha-
bent lõgitu
dinẽ, ſed v-
@us eſt bo-
realis, & al-
ter auſtra-
lis.

St duæ ciuitates ſub diuerſis ſemicirculis eiuſdẽ Meridiani collocatæ ſ [?] ue
rint, quod tum demum continget, ſi earum differentia longitudinem compre
henderit grad. 180. tunc ſi utraq; latitudinem habuerit uel Borealem, uel Au
ſtralem; congeries latitudinum à ſemicirculo detracta relinquet diſtantiã ea-
rum. Exemplvm . Granata Hiſpaniæ, & Quinſay ciuitas in prouincia Man-
gi ultra Chinam, ſunt quaſi ſub eodem Meridiano, ſed ſub diuerſis ſemicir-
culis, habetq́. utraque latitudinem Septentrionalem, illa quidem gr. 37. min. 50. hæc vero gr. 37. min. 40. Si igitur aggregatum ex utraque latitudine, nẽpe

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer