Full text: Clavius, Christoph: Christopheri Clavii Bambergensis ex Societate Iesv In Sphaeram Ioannis de Sacro Bosco commentarius

Ioan. de Sacro Boſco. ptus inter eoſdem duos Meridianos. Eſt etenim hic arcus paralleli ſimilis om
nino arcui illi Aequatoris, ut conſtat ex propoſ. 10. lib. 2. Theodoſij. Quoniam
enim omnes circuli à Septentrione in auſtrum porrecti mouentur ad motum
cæliab ortu ad occaſum, non potuit ab ullo eorum initium longitudinis fie-
ri; ſed confugien dum fuit ad Meridianum, qui per inſulas maximè occidenta-
les tunc cognitas ducitur, quales ſunt Fortunatæ, dicunturq́ue propterea col-
locari in occidente abſoluto. Pari ratione regio illa Mangi, quia maxime o-
rientalis eſt, Oriens abſolutum dicitur occupare. Ex quo manifeſtum eſt, lon-
gitudinem cuiuſque ciuitatis menſurari non poſſe ſine Meridiano. Quot enim
gradus continebit arcus Ae quatoris, ſeu paralleli inter Meridianum primum,
qui per inſulas Fortunatas incedit, & Meridianũ ipſius ciuitatis poſitus, tan-
ta dicitur eſſe eius longitudo. Vt longitudo Romæ continet grad. 36. min. 30. fere Arcus autem Æquatoris, uel paralleli cuiuslibet ciuitatis interiectus
inter Meridianum proprium, & Meridianum alterius cuiuſpiam ciuitatis, qui
non t@anſeat per Inſulas Fortunatas, ſeu Canarias, uocatur Differentia lon-
gitudinum.

207.1.

O@iens abſo
lutũ quod.
Occidensab
ſolutũ qd.
Oriẽs, & oc
@idẽs reſpe-
@tiuũ quod.
Longitudo
ciuitatum
quid.
D@ſſerẽtia
lõgitudin@
quid.

Latitvdi@is initium ſtatuitur in Aequatore, quia nullo modo à Borea
in auſtrum, uel econtrario, mouetur ſed eundem ſemper ſitum reſpectu terræ
habet: ita ut ciuitas quęlibet tantam dicatur habere latitudinem, quantũ ab
Aequatore ſiue in Boream, ſiue in Auſtrum recedit, Quam quidem metimur
per Meridianũ. Nam latitudo ciuitatis cuiuſuis eſt arcus Meridiani concluſus
inter Aequatorem, & parallelum præfalæ ciuitatis. Qa ratione Roma dicitur
habere latitudinem ferme 42. grad. Arcus autem Meridiani interpoſitus inter
duos parallelos duarum ciuitatum, quarum neutra ſub Aequatore iacet, appel
latur D@fferentia latitudinum.

207.1.

Latitudo @
uitarũ qd.
Differentia
latitudinũ
quid.

Itaqve ut ſtellarum longitudines, ab Ariete uerſus ſigna orientalia,
declinationes autem ab Aequatore uerſus alterutrum polorũ computantur,
ita etiam ciuitatũ longitudines à Meridiano per inſulas Canarias, ſiue For-
tunatas incedente uerſus orientales partes, latitudines uero ab Aequatore
uerſus utrumuis polum numerantur. Vnde ſicut declinationes ſtellarum, ita
quoque latitudines ciuitatum duplices erunt, Septentrionales nimirum, ac
Auſtrales, prout ab Aequatore uel in Boream, Septentrionemve, uel in Auſtrũ
recedunt. Hac ratio ae loca terræ ſub Aequatore poſitanullam habebunt la-
titudinem: Quę uero ſub polis directe ſunt conſtituta, ſortientur latitudinem
grad. 90. Item loca, quorum uertices uel in eodem parallelo, uel in ęqualibus
parallelis fuerint conſtituti, eandem obtinebunt latitudinrm. Hinc ſit, Anti-
podas noſtros eandem habere latitudinem nobiſcum, diuerſi tamen nominis. Noſtra enim eſt Borea, illorum uero Auſtrina. Rurſus ciuitates, quæ ſub eo-
dem ſemicirculo Meridiani per inſulas Fortunatas tranſeuntis inter polos
mundi comprehenſo ponuntur, ſub quo ſitæ ſunt prædictæ inſulę, carebunt
omni longitudine: Quæ vero ſub oppoſito ſemicirculo ſitæ erunt, poſſidebũt
longitudinem 180. grad. Pari ratione ciuitates collocatæ ſub uno, eodemque
ſemicirculo inter duos polos interiecto cuiuſcunque Meridiani, eandem ha-
bebunt longitudinem: Quæ autem ſub diuerſis ſemicirculis eiuſdem Meri-
diani conſtitutæ fuerint, habebunt differentiam longitudinalẽ 180. grad. Hęc
omnia facile intelligentur ex globo aliquo Coſmographico, in quo circuli
maximi per polos ducti indicant longitudines ciuitatum, circuli uero Aequa
tori ęquidiſtantes earundem latitudines; Vel certe ex mappa aliqua mundi

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer