Full text: Clavius, Christoph: Christopheri Clavii Bambergensis ex Societate Iesv In Sphaeram Ioannis de Sacro Bosco commentarius

Comment. in II. Cap. Sphæræ lis in Ecliptica ad diem propoſitum, eiusq́. declinationẽ ex tabula ſuprap oſita. Nám Solis declinatio, ſi fuerit Borealis, vt quando Sol in ſignis Borealibus
♈, ♉, ♊, ♋, ♌, & ♍, exiſtit, detrahenda erit ab altitudine meridiana Solis,
vt habeatur altitudo A equatoris, ſeu@ (quod idẽ eſt) altitudo meridiana Solis,
quam haberet in æquinoctijs: Hac enim dempta ex 90. grad. relinquetur eleuæ
tio poli. Vt Romæ anno M D L X I X. & die XX. Iulij, exiſtente Sole in grad. 6. min. 40. ♌, quæ quidem declinant in Boream ab Aequatore grad. 18. min. 39. ut ex tabula declinationum cõ@tat; inueni in meridie altitudinem Solis cõ
tinere grad. 66. min. 39. De traho ex hac declinationem, nempe gr. 18. min. 39. remanent 48. gr. pro altitudine Aequatoris, qua ablata ex 90. grad. relinquitur
altitudo poli gr. 42. Si vero declinatio Solis fuerit Auſtralis, ut quando Sol
ſigna Auſtralia ♎, ♏, ♐, ♑, ♒, & ♓, percurrit, eritea adijcienda altitudini
Solis meridianæ, ut inueniatur altitudo Aequatoris; Nam hac ablata ex 90. grad. remanebit eleuatio poli, ut prius. Vt Romæ eadem anno M D L X I X. ac
die XXI. Nouembris, Sole commorante in grad. 9. & min. 20. ♐, quæ diſcedunt
ab Aequatore in Auſtrum, ut docet tabula declinationum, gr. 21. min. 54. de-
prehendi altitudinem Solis meridianam grad. 26. min. 6. cui ſi addatur declinæ
tio, puta grad. 21. min. 54. colligetur altitudo Aequatoris grad. 48. ex qua iterũ
inuenitur ele@a tio poli 42. grad. Aliam rationem inueniendæ altitudinis poli
ex Analemmate quolibet die, etiamſi declinatio Solis ignota ſit, tradidi in ſe-
cundo ſcholio. propoſ. 28. lib. 1. Gnomonices.

205.1.

Inuentio
altitudinis
poli ex alti
tu dine me-
ridiana So-
lis extra rẽ
pus ęquino
ctij.

Qvoniam vero, ut recte inueniatur altitudo poli, præciſe in puncto
meridiei accipienda eſt altitudo Solis, quòd tum demum fiet, cum umbra
gnomonis præciſe in lineam meridianam proijcietur, nõ abs re fuerit, paucis
indicare, qua arte linea meridiana indagari debeat: quoniam ad multas obſer-
uationes Aſtronomorum neceſſaria eſt. In plano igitur ad libellam cõſtructo,
quod nimirum Horizonti ſit parallelum, deſcribantur plurimi circuli ex eo-
dem cẽtro E, in quo erigatur ſtylus, ſeu gnomon E F, ad angulos rectos, quod
tum fiet, quando eius cacumen F, æqualiter remotum fuerit à circunferentia
cuiuslibet circuli in plano propoſito ex centro E, deſcripti. Erit aurem æqua-
liter remotũ, ſi à tribus ſaltem punctis circumferentiæ æqualiter diſtiterit, ut
lib. 4. Gnomonices propoſ. 12. demonſtrauimus. Deinde ante meridiem obſer-
uetur extremitas umbræ, donec ad amuſſim circumferentiam alicuius circuli
tãgat, qualis eſt umbra E G, cuius extremitas præciſe in circumferentiam ter-
tij circuli cadit. Rurſus poſt meridiem notetur umbræ extremitas, donec in
circumferentiam eiuſdem circuli cadat præciſe, cuiuſmodi eſt umbra E H. Vt autem ſcias, qua hora poſt meridiem umbræ extremitas circumferentiam
eiuſdem circuli @angere poſſit, (ne fruſtra ad Solem accedas) obſeruandæ
erunttot horæ poſt meridiem, quot horis ante meridiem umbram notaſti. Nã
@i v. g. tertia hora ante meridiem extremitas umbræ tang it pręciſe circunferẽ-
tiã alicuius circuli, neceſſe eſt, ut tertia hora poſt meridiem eiuſdem circuli
circumferentiã contingat umbræ extremitas. Quod quidẽ multo certius ſcies
hac ratione. Quãdo umbræ extremum cadit ante meridiẽ præciſe in circum-
ferentiam alicuius circuli, inueſtigetur aliquo inſtrumento altitudo Solis@ quę
diligenter notata, quando poſt meridiem eandem Sol obtinebit altitudinem,
certiſſime tibi perſuadeas, tunc umbrã extremã eiuſdem circuli circumferen-
tiam attingere: Quoniam eadem proportione poſt meridiem altitudo Solis di
minuitur, qua accreſcit ante meridiẽ, & idcirco qua proportione umbra gn@-

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer