Full text: Clavius, Christoph: Christopheri Clavii Bambergensis ex Societate Iesv In Sphaeram Ioannis de Sacro Bosco commentarius

Ioan. de Sacro Boſco. @eſia Romana eſt ſecuta, plus æquo tribuit quanticati unius auni. Conſtituit
enim annum Solarem dierum 365. & 6. horarũ: Vnde quoniam in anno omitte
bat ſex illas horas, quæ in quatuor annis diem integrum efficiebat, decreuit,
vt quolibet quarto anno intercalaretur dies integer ex 24. horis conflatus,
quem annum Biſſextum uocabat, conſtantem diebus 366. Annus autem So-
laris tantus non eſt, ſed ſecundum calculum Alphonſiaorum continet dunta
xat dies 365. horas 5. min. 49. Sec. 16. ita ut annus Romanus, quo Eccleſia uti-
tur, ſuperet annum uerum iuxta calculum Alphonſi regis Hiſpaniæ, min. 10. unius horæ & ſecundis 44. Hinc f [?] it, ut totidem minutis, Secundisq́; quolibet
anno Aequinoctia, & Solſtitia anticipent ſedes ſuas, quia quando Sol ad idẽ
punctum Aequinoctij, aut Solſtitij reuertitur, deſunt ad annum Romanum
complendum dicta min. 10. Sec. 44. unius horæ. Sequitur quoque, ut Aequino
ctia, & Solſtitia in annis 400. præcurrant ſedes ſuas diebus integris fere tribus. Quocirca, ne in poſterum Aequinoctia, & Solſtitia amplius dies in Calenda-
rio annotatos anteuertant, neceſſarium erit, (vt Gregorius XIII. ſtatuit) in an-
nis 400. tres annos Biſſextos omittere, hoc eſt, tres annos, qui deberent eſſe
Biſſexti, dierum ſcilicet 366. cenſere pro communibus, dierũ nimirum 365. Ita
enim fiet, ut tres illi dies integri reſtituantur. Quod ſi anni quãtitas ad amuſ-
ſim congrueret motui annuo Solis, nulla cerneretur anticipatio Aequino-
ctiorum, & Solſtitiorũ, ſed eiſdem ſemper anni diebus recurrerent: quemadmo
dum etiam uidemus feſtos dies immobiles ſtatis ſemper diebus redire. Et niſi
Calendarium correctum fuiſſet, contingeret, ut in ſpatio annorum 24500. Ae-
quinoctia, & Solſtitia uiciſſim inter ſe permutarent ſedes, ita ut Ver incideret
in Septembrẽ, Autumnus in Martiũ, Brumale frigus in Iuniũ, & æſtiui calores
in Decembrem, quando Chriſtus natus eſt: In ſpatio tamen annorum 49000. ex ſententia Alphonſinorum, reſtituerentur tam Solſtitia, quam æquinoctia
ad priſtinas ſedes. Hac noſtra tempeſtate, ante æquinoctij reſtitutionem ad diẽ
21. Martij receſſerant Aequinoctia, & Solſtitia à ſedibus antiquis tempore Iu-
lij Cæſaris notatis uerſus initia menſium per dies ferme 12. Nam uernũ æqui
nocti [?] ũ cadebat in diẽ 11. Martij, autumnale uero in diem 14. Septembris: Sol-
ſtitiũ autem æſtiuũ in diem 12. Iunij, & hybernum in diem 12. Decebris: Poſt
reſtitutionem uero à Gregorio X I I I. factam cadunt hoc tempore æquino-
ctia in 21. Martii, & 24. Septembris: Solſtitia uero in 22. Iunii, & Decembris.

194.1.

Cauſa anti-
cipationis
Aequino-
rum, & Sol
ſtitiorum
in Calenda
rio.
Quibus die
bus æquino
ctia, & ſol-
ſt@tia cõtin
gebant an-
te Calenda
rij correctio
nem & qui
bus nunc
poſt corre-
ctionem cõ
tingant.

Qvoniam vero de diebus æquinoctiorum, ac ſolſtitiorum poſt Ca-
lendarii correctionem uerba fecimus, non abs re erit, ſi tabellam hic propo-
nam, in qua cõtineatur ingreſſus Solis in omnia ſigna Zodiaci. Ad mul@a enim
r [?] es hæc conducit in rebus aſtronomicis. Quãuis autẽ accuratius hoc cogno-
ſci poſſit ex ephemeridibus, aut tabulis Aſtronomicis, tamen quia non ſem-
per eas in promptu habemus, ſatius eſſe iudicamus, idem rudi quadam Miner-
ua cognoſcere, quam omnino ignorare; præſertim cum nullus error notabilis
inde oriatur in Mathematicorum inſtrumentis, e@iamſi non omnino ſciatur
præciſe ingreſſus Solis inſigna Zodiaci: ſed uel uno die citius aliquando ponà [?]
tur illa ingredi, quàm uere ingrediatur, uel uno die aliquando ſerius. Nam in
uno die ſenſibiliter declinatio Solis nõ augetur, ut ex ſuperiori tabula mani-
feſtum eſt. Id quod etiam de gradu, in quo Sol ponitur, intelligendum eſt. Quamuis enim, Sole exiſtente in certo aliquo gradu, ponamus eũ eſſe in alio
proxime uel minori, uel maiori, nihil tamen intereſt, ob cauſam iam dictam. Ita autem tabella ſe habet.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer