Full text: Clavius, Christoph: Christopheri Clavii Bambergensis ex Societate Iesv In Sphaeram Ioannis de Sacro Bosco commentarius

Comment. in II. Cap. Sphæræ les maxim is declinationibus Solis. Repetatur enim ſphæra, in qua poli mun-
di B, D; poli Zodiaci K, I; Maximę Solis decli-
clinationes A E, C H. Quoniam igitur qua-
drans A B, quadranti EK, eſt æqualis; abla-
to communi arcu EB, remanebit arcus AE, nẽ-
pe maxima declinatio Solis, arcui BK, uideli-
cet diſtantiæ unius poli ab altero, ęqualis. Eadem ratione erit CH, altera maxima Solis
declinatio æqualis arcui DL, ſcilicet alteri di-
ſtantiæ poli Zodiaci à polo mundi, ſi nimirum
aſſumantur duo Quadrantes C D, HL. Vnde
manifeſtum eſt, tantum diſtare polum Zodiaci
Boreum à polo mundi Boreo, quantum rece-
dit à polo mundi Auſtrali Auſtralis polus Zo-
diaci, propterea quòd utraque diſtantia æqua-
lis eſt utrique maximæ declinationi Solis. Quod etiam ita oſtendetur. Quo-
niam ſemicirculi BCD, KHL, ęquales ſunt; ſi auferatur communis arcus KD,
æquales relinquetur arcus BK, DL, hoc eſt, diſtantiæ polorum Zodiaci à po-
lis mundi.

193.1.

310-01
Diſtantias
polorũ Zo-
diaci à po-
lis mundi
ęquales eſſe
maximis
declinatio-
@ibus Solis.

194. VII.

Colvrvs Aequino [?] ctiorum, qui uidelicet Aequatorem ad angulos re-
ctos, ac Eclipticam ad angulos obliquos ſecat, (cum per illius polos, & nõ per
huius incedat) demonſtrat duo puncta ęquinoctialia, nempe principium ♈, & ♎, in quibus contingunt ęquinoctia, ut dictum eſt.

194.1.

Colurus æ-
quinoctio-
rũ indicat
duo puncta
ęquinoctia-
lia.

Caetervm Aequinoctia, & Solſtitia non ſemper eodem anni tempo-
re contigerunt, ſed perpetuo ſedes ſuas mutarunt uerſus initia menſiũ in Ca-
lendario. Nam olim Hipparchus anno fere 145. ante Chriſtum deprehendit
Vernum æquinoctiũ fieri propemodũ circa diem 23. Martii: [?] Autumnale uero
circa diem 26. Septembris fere. Solſtitium autem æſtiuum incidebat tunc in
diem ſere 24. Iunii; & Hybernum in diem 24. Decembris. At uero Ptolemæus
anno Domini 140. æquinoctium Vernum obſeruauit fieri propemodum circa
diẽ 22. Martij: Autumnale uero quaſi circa diem 25. Septembris. Solſtitium au-
tem æſtiuum circa diem 25. Iunij, & Hybernum circa diem 23. Decembris con
tingebat. Vt vehementer mirer, quòd plerique, qui nuper de anni correctio-
ne ſcripſerunt, tam pertinaciter contendere uoluerint, æquinoctium Vernum
reducendum eſſe ad diem 25. Martij, propterea quòd, ut ipſi aſſerunt, tempo-
re Chriſti, aut Iulii Cęſaris, eo die tunc contingebat. Hoc enim omnino fal-
ſum eſt. Quoniam enim tempore Ptolemæi æquinoctium Vernũ anticipabat
unum diem in Calendario ſpatio 322. annorum, ut ipſe diligentiſſime obſer-
uauit, fit ut in annis 200. qui fere inter Iuliũ Cæſarem, & Ptolemæũ inciderũt,
anticiparit tantũmodo hor. 16. nẽpe {2/3}. unius diei. Quare cum Ptolemęus ip
ſum deprehenderit circa diem 22. Martii quodammodo, neceſſe eſt, idem tem-
pore Iulii Cęſaris cõtigiſſe non ſerius, quàm die 23. Martii. Quare rectius Gre
gorius XIII. Pontifex Opt. Max. idem anno 1582. reduxit ad diem 21. Martii,
quo nimirum contingebat tẽpore concilii Niceni, hoc eſt, anno 325. Ita enim
nihil prorſus immutandum fuit in Breuiarii, ac Miſſalibus, permanſueruntque
iidem termini paſchales, quos Sancti illi Patres in cõcilio Nicęno cõſtituerũt.

194.1.

Aequino-
ctia & Sol
ſtitia ſedes
mutant in
Calẽdario.

Cavsa autem huius anticipationis eſt, quòd Iulius Cæſar, quem Ec-

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer