Full text: Clavius, Christoph: Christopheri Clavii Bambergensis ex Societate Iesv In Sphaeram Ioannis de Sacro Bosco commentarius

191. IIII.

Circvlvs idem diſtinguit duodecim ſigna Zodiaci in duas claſſes: In
prima claſſe continentur ſex ſigna, nempe ♋, ♌, ♍, ♎, ♏, ♐: quæ rectè
oriuntur in ſphæra obliqua Boreali: In ſecunda claſſe comprehenduntur
ſigna reliqua ſex, vt, ♑, ♒, ♓, ♈, ♉, ♊, quæ oblique oriuntur, vt in 3. cap. exponemus.

191.1.

Colurus ſol
ſtitiorũ di-
uidit Zo-
diacum in
ſex ſigna re
cte orien-
tia in ſphæ
ra obliqua,
& in ſex ſi-
gna obli-
qua orien
tia.

Adhvc circulus hic diſtinguens Solſtitia metitur maximas declinatio-
nes Solis. Quando enim Sol ad hunc circulum proprio motu ab occaſu in
ortum peruenit, ſiue ex parte Boreali, vbi eſt principium ♋, ſiue ex parte Au-
ſtrali, vbi eſt principium ♑, maxime ab Aequatore declinat: Vnde in præfatis
punctis maximam dicitur habere declinationem, quoniã vltra ea non amplius
excurrit in Boream, Meridiemvè, ſed reuertitur ad Aequatorem: Quam qui-
dem maximam declinationem determinat Colurus Solſtitiorum: Etenim tan-
ta eſt maxima Solis declinatio, quantus eſt arcus Coluri Solſtitiorum interce
ptus inter Aequatorem, & punctum vtriuſlibet Solſtitij.

191.1.

Circulus ſol
ſtitiorũ me
titur maxi-
mas Solis
declinatio-
nes.

Haec autem maxima declinatio Solis varia reperta fuit ab Aſtronomis
in temporibus diuerſis, propter motum trepidationis octauæ ſphęræ, quo om
nes inferiores ſphęræ mouentur, vt dictum eſt in prime cap.

191.1.

Variæ ob-
ſeruationes
maximę de
clinationis
Solis, &
quã tenen
dam eſſe
putemus.

Nam Ptolemęus deprehendit maximam Solis declinationem compre-
hendere gradus 23. min. 51. Sec. 20. qualem fere auctor noſter aſſeruit ex ſen-
tentia Ptolemæ@.

Mahometes Aratenſis inuenit eandem grad. 23. min. 35.

Arzael Hiſpanus eam obſeruauit eſſe grad. 23. min. 34.

Almeon reperiteandem eſſe grad. 23. min. 33. vt retulit auctor.

Prophativs Iudæus numerauit eam grad. 23. min. 32.

Ioannes Regiom. aſſeruit eam eſſe grad. 23. min. 30.

Dominicvs Maria Italus inquit, eandem habere grad. 23. min. 29.

Ioannes Vvernerus Norimbergenſis eidem tribuit grad. 23. min. 28. ſecun. 30.

Nicolavs Copernicus eandem pronunciauit grad. 23. min. 28. ſe-
cun. 20.

Demonstravit autem Copernicus, hanc maximam Solis Decli-
nationem regulari motu decreuiſſe, & decreturam eſſe vſque ad 23. grad. & 28. min. non amplius: Poſtea rurſus eandem accreturam vſque ad grad. 23. min. 52. Ita vt maxima hæc ſit, minima vero illa; Differentiaq́; inter maximam & minimam complectatur 24. min.

Inter omnes autem prædictas maximas Solis declinationes communis
ſchola Aſtronomorum retinet eam, quam Ioannes Regiom. ſummus Aſtrono-
mus obſeruauit, nimirum grad. 23. min. 30. Quamuis admodum probabile ſit,
eam fortaſſis eſſe tantum grad. 23. min. 28. paulo amplius, qualem poſuit Co-
pernicus. Veruntamen ne à communi ſententia recedere videamur, eandem
in ſequentibus aſſumens grad. 23. min. 30. ob eam vel præcipue cauſam quod
2. min non inducant notabilem differentiam, & quod 30. min. ſint dimidiata
pars vnius gradus.

Modvs , quo Aſtronomi maximam Solis declinationem obſeruant, inter
alios hic eſt pręcipuus. Obſeruetur circa ſolſtitium æſtiuum, nempe circa diem
22. Iunij hoc tempore, Solis altitudo Meridiana ſumma diligentia, donec
ea maxima deprehendatur; In ea enim habet Sol maximam declinationem in

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer