177.
OFFICIA ZODIACI, SEV ECLIPTICÆ.
I.
Est
regula, & menſura motus ſecundi, qui eſt ab occaſu in ortum, quem-
admodum Aequator eſt menſura primi motus, qui fit ab ortu in occaſum. Si-
cut enim per Aequinoctialem circulum cognoſcimus, quantus ſit motus ſtel
larum dicimus, ita quoque per Zodiacum diſcimus, quanto tempore ſtellę fi-
xę, & planetę, qui ſecundum obliquitatem Zodiaci feruntur, ſuos motus pro-
prios ab occidente in orientem abſoluant. Item ſicut Aequator eſt maximus
circulus deſcriptus motu primo, ſiue diurno, eſtq́; cingulus primi motus ip-
ſum per ęqualia diuidens, æqualiterq́; ſecundum omnes ſui partes a duobus
mundi polis ſemotus; ſic etiam Zodiacus eſt maximus circulus motu ſccundo
deſcriptus; e ſtq́; cingulus ſecundimotus dirimens eundem bifariam, ac ęqua-
liter diſtans a polis Zodiaci ſecundum omnes ſui partes.
177.1.
Ecliptica
mẽſura eſt
motus cęli
ab occaſu
in oitum.
178.
II.
Svb
ecliptica fiunt eclipſes luminarium, Solis videlicet, atque Lunę: ex
quo eſt ecliptica appellata: Adeo ut quotieſcunque Luna in coniunctione
cum Sole ſub ecliptica, nel certe propè eclipticam extiterit, contingat eclip-
ſis Solis: In oppoſitione uero cum Sole, @clipſis Lunę.
178.1.
Ecliptica
cauſa eſt
eclipſim.
179.
III.
Ecliptica
obliquitate ſua eſt cauſainę qualitatis dierum, & noctium,
immo origo omnis viciſsitudinis temporumanni: Vnde etiam cauſa ſecun-
dum philoſophos exiſtit generationis, atque corruptionis.
179.1.
Ecliptica
cauſa eſt in
æqualitatis
dierũ; & vi
ciſsitudinis
temporum.
Eclip@ica ſe
cat cęlũ in
hemiſphę
rium borea
le, & auſtra
le.
180.
IIII.
Dirimit
totum cęlum in duo hemiſphęria, quorum illud, quod inter
eclipticam, & polum eclipticum Boreum interiicitur, Septentrionale; Aliud
vero inter eclipticam, & polum eclipticę Auſtralem poſitum, Meridionale no
minatur. Quamuis enim abſolutè pars illa cœli inter polum Arcticũ, & Aequa
torem collocata, Septenz
[?]
rionalis dicatur, reliqua vero Auſtralis, vt ſupra in
expoſitione officiorum Aequatoris diximus: tamen plauit Aſtronomis idem
cœlum ab ecliptica diuidi in hemiſphęrium Septentrionale, & Meridionale,
fortaſſis ꝑꝑ motum ſecundum ab occaſu in ortum. Ita namq; fiet, vt quemad-
modum vna & eadem ſtella mota a primo mobili motu diurno ſemper eodẽ
modo eſt Septentrionalis, uel Auſtralis, ita vt propter illum motum non ma-
gis ad Aequatorem accedat, vel ab eodem recedat: Sic etiam eadem ſtella mo
ta ab occaſu in ortum motu ſecundo ſit hoc poſteriori modo ſemper eadem
ratione Septentrionalis, Meridionalisve: Neque enim propter iſtum motum
vicinior vnquam erit eclipticę ſtella quęcunque, vel remotior ab eadem ecli-
ptica. Hinc factum eſt, vt Aſtronomi aliquando diuidant ſtellas in ſeptentrio-
nales, & Auſtrales, habita ratione Eclipticæ, & nõ Aequatoris, vt perſpicuum
eſt ex tabula ſtellarum fixarum, quam in primo cap. deſcripſimus. Hinc etiam
efficitur, vt Planetæ exiſtentes in ſigno ♋, quod eſt maxime Septentrionale,
& aliis ſignis Septentrionalibus, dicãtur aliquãdo in tabulis Ephemeridũ Me
ridionales, quia nimirũ deuiant ab ecliptica in meridiem, quamuis ab Aequa
tore in Boreã declinent: Similiter exiſtentes in ſigno ♑, maxime Auſtrali, nec
non in aliis ſignis
A
uſtralibus, denominentur Septentrionales; quoniam vide-
licet ab Eclipticain Septentrionem excurrunt, licet ab Aequatore deflectant
in meridiem, vt in Theoricis planetarũ explicatur. Hac rarione Sol nunquam