Full text: Clavius, Christoph: Christopheri Clavii Bambergensis ex Societate Iesv In Sphaeram Ioannis de Sacro Bosco commentarius

Ioan. de Sacro Boſco. cauis, qua, um utraq; uerticem habet in mundi centro, baſes autem earundem
ſunt duo circuli minores æquidiſtantes lineæ elipticæ, recedentesq́; ab eadẽ
grad. 6. Ita enim diuidetur Zodiacus in 12. pyramides quadrilateras, quæ con
ſtituunt 12. ſigna in ſecunda acceptione. Iuxta hanc ſigni acceptionem ait au-
ctor [?] , proprie dici poſſe, Planetas eſſe in ſignis. Semper enim continebuntur in
aliqua dictarum 12. pyramidum.

174.1.

Secunda ac
ceptio Z@.
dia@.
Sed proprie
eſt in ſigenis
in ſecunda
acceptione.

TERTIO modo dicitur ſignum, vt intelligantur ſex circuli tran-
ſeuntes per polos Zodiaci, & per principia 12. ſignorum. Illi ſex circuli
diuidunt totam ſuperficiem ſphæræ in 12. partes, latas in medio, arctiores
vero iuxta polos Zodiaci: & quælibet pars talis dicitur ſignum, & no-
men habet ſpeciale à nomine illius ſigni, quod intercipitur inter ſuas duas
lineas. Et ſecundum hanc acceptionem, ſtellæ, quæ ſunt iuxta polos extra
Zodiacum, dicuntur eſſe in ſignis.

174.1.

Tertia acce
ptio figni.

175. COMMENTARIVS.

In tertia acceptione eſt ſignum quoque ſuperficies quædam, ſicut in
prima. Si enim deſcribantur ſex circuli maximi in ſphæra per utrumque po-
lum Zodiaci, & per initia 12. ſignorum in prima acceptione incedentes, ita ut
primus tranſeat per principum
♈, & ♎: Secundus per initium
♉, & ♏; Tertius per initium
♊, & ♐; Quartus per initium
♋, & ♑: Quintus per princi-
pium ♌, & ♒; Sextus tandem
per principium, ♍, & ♓; di-
uiditur tota ſuperficies cæli in
12. partes æquales ab uno po-
lo Zodiaci, ad alterum, amplio-
res quidem in medio, ubi eſt Zo
diacus, anguſtiores uero in fi-
ne, nempe iuxta polos Zodiaci,
vbi uidelicet omnes circuli ſex
prædicti ſe mutuo interſecant. Quæ quidem partes appellantur
ſigna intertia acceptione, deno-
minanturq́. ab illis ſignis primæ
acceptionis, quæ circulis dictis includuntur, uel quæ in ſignis tertiæ acceptio-
nis, quæ circulis dictis includuntur, uel quæ in ſignis tertiæ acceptionis repe
riuntur; ut illa pars, in qua exiſtit ſignum ♈, in prima acceptione, uocatur
ſignum ♈, & ſic de reliquis. Proueniunt etiam hæc ſigna in tertia acceptio-
ne ex diuiſione Zodiaci in tertia acceptione, quando uidelicet accipitur pro
tota cæli ſuperficie, ſiue conuexa, ſiue concaua. Hoc tertio modo omnes ſtel
læ, & omnia cœli puncti, etiam iuxta polos Zodiaci, ipſis duntaxat polis Zo-
diaci exceptis, qui ad omnia ſigna æque bene poſſunt referri, dicnntur eſſe in
aliquo ſigno, id eſt, ſub aliquo ſigno, ſi punctum cæli nõ eſt in primo mobili.

175.1.

289-01
Tertia acce
ptio Zodia-
ci.
Oĩa puncta
cæli ſunt in
aliquo ſi-
gno ĩ terria
acceptione.
Quarta ac-
ceptio ſigni.

IAM intelligatur corpus quoddam, cuius baſis ſit ſignum, ſecun-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer