Full text: Clavius, Christoph: Christopheri Clavii Bambergensis ex Societate Iesv In Sphaeram Ioannis de Sacro Bosco commentarius

Ioan. de Sacro Boſco. do in eodem ſigno, & gradu Zodiaci exiſtit, ut in primo gradu ♋. Id quod fa-
cile obſeruari poteſt ex umbra alicuius ſtyli in muro infixi, qui orientem, oc-
cidentemve Solem reſpicit. Similiter in meridiẽ umbram eiuſdem meridianã
ſtatis anni temporibus perpetuo eſſe eandem, nempe eam in Solſtitio æſtiuo
habere ſingulis annis eandẽ longitudinẽ, ſimiliter in æquinoctio vtroq; , nec-
non in Solſtitio brumali; ita ut in uno Solſtitio æſtiuo longior umbra meri-
diana nunquã uiſa fuerit, quàm in alio Solſtitio æſtiuo, neq; in vino æquino-
ctio longiot, quàm in alio, neque in uno Solſtitio brumali, quàm in alio; idẽ-
que dicẽdum eſt de omnibus alijs temporibus anni, ſeu punctis Zodiaci. Pari
ratione compertum habent Aſtronomi, Solem, dum maxime ab Aequatore
declinat, quando uidelicet exiſtit in principio ♋, uel ♑, cõſtanter ſingulis an
nis eodem ſpatio ab eo dimoueri, atque idem obſeruarunt, dum eſt in quouis
alio puncto Zodiaci. Quamobrem neceſſario concluſerunt, Solem eandẽ per-
petuo ſemitam, ſeu iter tenere, quo ab occaſu in ortum proprio motu deue-
hatur, quod quidem iter lineam eclipticam dixerunt, ſeu iter ſolare, vt dictũ
eſt. Hinc factum eſt, ut omnes uno ore fateantur, Solem ſemper in ecliptica li
nea moueri, ita ut eius centrũ nunquam ab ea deuiet uel ad ſiniſtram uel ad
dextram; quoniã nimirũ eius iter conſtans eſt, & ſemper eodem ſe habẽs mo-
do, quod quidem eclipticã lineam nuncuparunt, propter eclipſes, quæ ſub ip-
ſa fiunt. Contraria his omnibus in alijs planetis deprehenderunt. Luna enim
v. g. diuerſis temporibus in eodem Zodiaci gradu exiſtẽs non ſemper in eodẽ
puncto Horizontis oriri, & occidere conſpicitur, neque umbram meridianã
eadem longitudine proijcere, neque æqualiter ab Aequatore remoueri, ſed
nunc magis, ab eo diſtare. Quod idẽ obſeruarũt in reliquis quin-
que Planetis. Quocirca recte collegerũt, omnes Planetas, uno Sole excepto,
euagari huc, illucq́, ab ecliptica, & non ſemper eadẽ via eos incedere ab occi-
dente in orientẽ. Ita enim uidemus Lunam aliquando in principio ♋, exiſtẽ
tem recedere ab Aequatore grad. fere 28. aliquãdo vero grad. ferme 18. Vnde
mirum in modum umbram eius meridianam uariari neceſſe eſt. Idemq́; obſer
uatum eſt in omnibus alijs punctis Zodiaci, non ſolum in Luna, uerum etiam
in alijs Planetis. Omnes enim ab occaſu in ortum tendunt, non per eclipticã
ſemper, ſed euagantur nunc in Septentrionem, nunc in Auſtrum, ſeu Meri-
diem, uarietate mira, conſtanti tamen, & ſingulis peculiari, ac propria.

171.1.

Qũo depre
henſum ſit,
Solẽ ſemp [?]
ſub eclip@i-
ca moueri,
alios uero
planetasnõ
Pars Zodia-
ci borealis,
& auſtralis
quæ. Itẽ q̃
ſint ſigna
Borealia,
uel auſtra-
lia.

PARS uero Zodiaci, quæ declinat ab Aequinoctiali uerſus Septen-
trionem, dicitur Septentrionalis, uel Borealis, uel Arctica. Etilla ſex ſi-
gna, quæ ſunt à principio Arietis uſque ad finem Virginis, dicuntur ſigna
Septentrionalia, uel Borealia. Alia uero pars Zodiaci, quæ declinat ab
Aequinoctiali uerſus Meridiem, dicitur Meridionalis, uel Auſtralis, uel
Antarctica. Et ſex ſigna, quæ ſunt à principio Libræ, uſque in finem Pi-
ſcium, dicuntur Meridionalia, uel Auſtralia.

172. COMMENTARIS.

Qvoniam in ſexto officio Aequatoris diximus, totũ cœlum ab Aequa ro-
re dirimi in duo hemiſphæria, quorũ illud, quod ad polũ Arcticũ uergit, Se-
ptentrionale, Boreale, ſeu Arcticũ dicitur, reliquũ uero ad alterum polũ ſpe-

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer