Full text: Clavius, Christoph: Christopheri Clavii Bambergensis ex Societate Iesv In Sphaeram Ioannis de Sacro Bosco commentarius

LINEA autem diuidens Zodiacum in circuitu, ita quòd ex una par
te ſui relinquat ſex gradus, & ex alia parte alios ſex, dicitur linea eclip-
tica; quoniam quando Sol, & Luna ſunt linealiter ſub illa, contingit eclip-
ſis Solis, aut Lunæ: Solis, ut ſi fiat uouilunium, & Luna interponatur recte
inter aſpectum noſtrum, & corpus Solare: Lunæ, ut in plenilunio, quando
Sol Lunæ opponitur diametraliter. Vnde eclipſis Lunæ nihil aliud eſt,
quam interpoſitio terrę inter corpus Solis, & Lunæ.

169.1.

Ecliptica li
nea quid, &
cur ſic dica
tur.
Eclipſis lu-
@æ quid.

170. COMMENTARIVS.

EXPLICAT hoc loco, quid ſit linea ecliptica, dicens, cum Zodiacus in
latitudine habeat 12. grad. ſi intelligatur linea per medium horum 12. gr. diſcin
dere totum circuitum Zodiaci, ita ut ex una parte relinquantur ſex grad. toti-
demq́. ex altera, dicetur linea illa, ecliptica, eo, ꝙ, quando Luna Soli coniungi-
tur exiſtens ſub hac linea præciſe, contingat eclipſis Solis: quando uero eidem
opponitur per diametrum in eadem exiſtens linea, eclipſis Lunæ accidat. Vbi
etiã obiter declarat, quid ſit eclipſis Lunæ. Quæ omnia perſpicua ſunt in lite-
ra. Verum de Eclipſi tam Solis, quàm Lunæ plura dicemus cap. 4.

VOCATVR hæc linea Ecliptica, quæ a probatis auctoribus pro Zodia-
co abſolute uſurpatur, nulla habita ratione latitudinis Zodiaci: Via Solis, eo
quòd ſemper ſub illa Sol propria motu incedat. Eadem de cauſa dicitur orbita
Solis, Iter Solare, Locus Solis, Planum Solis, Circulus Solis, locus eclipticus,
& apud Ptolemæum circulus per medium animalium, circulus ſignorum, & a-
lijs huiuſmodi nominib us appellari ſolet a uarijs ſcriptoribus.

170.1.

Varia noia
Eclipticæ.

DESCRIBITVR linea ecliptica hac ratione in cœlo. Concipiatur li-
nea recta a centro terræ, ſeu mundi totius egrediens tranſire per centrum cor-
poris ſolaris uſque ad primum mobile. Nam ex motu annuo Solis ab occaſu in
ortum deſcribetur circulus, cuius circumferentia in primo mobili exiſtens ap-
pellatur linea eclipta. Sol enim proprio motu ſemper eodem pacto, eiſdemq́. terminis ab Aequatore recedit, ut mox aperiemus. Quod ſi per totum Zodiaci
ambitum ex utraque parte huic lineæ adijciantur grad. 6. uel ſecundum ali-
quos grad. 8. conſtituetur totus circulus Zodiacus.

170.1.

Ecliptica
qũo conci-
piatur de-
ſcribi in cę-
lo.

SOL quidem ſemper decurrit ſub Ecliptica, omnes uero alij Planetæ
declinant uel uerſus Septentrionem, uel uerſus Auſtrum: Quandoquidem
autem ſunt ſub Ecliptica.

170.1.

Sol ſempet
mouetur
ſub eclipti-
ca, alij uero
planetæ nõ.

171. COMMENTARIVS.

HIC docet, quonam pacto ſeſe habeat Sol, & alij Planetæ reſpectu cõme-
moratæ lineæ Eclipticæ, aſſerens, Solem perpetuo ſub Ecliptica decurrere, nõ
declinando ad ullam partem, alios uero Planetas omnes ab eadem deuiare mo
do uerſus ſeptentrionem, modo uerſus Auſtrum, modo uero (quando uideli-
cet a Septentrione in Auſtrum, uel ex Auſtro in Septentrionem tendunt) ſub
Ecliptica conſiſtere.

OBSERVATVM enim, & notatum eſt ab Aſtronomis, Solem ineodem
climate ſingulis annis iuxta idem Horizontis punctum oriri, & occidere, quan-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer