Full text: Clavius, Christoph: Christopheri Clavii Bambergensis ex Societate Iesv In Sphaeram Ioannis de Sacro Bosco commentarius

Ioan. de Sacro Boſco. iam locuti ſumus. Vnde patet, quòd quidam mentiuntur in Aſtrologia
dicentes, ſigna eſſe quadrata, niſiabutentes nomine, idem appellent qua-
dratum & quadrangulum. Signum enim habet gradus 30. in longitudi-
ne, 12. uero in latitudine.

169. COMMENTARIVS.

HACTENVS egit auctor de diuiſione Zodiaci ſecundũ longitudinem
Hic iam eiuſdẽ quantitatem, ſeu diuiſionẽ ſecundum latitudinẽ explicat. Habet
enim, ait, Zodiacus inter reliquos ſphęræ circulos hoc propriũ, & peculiare, ꝙ
cum omnes alij in ſuperficie cœli concipiantur, ueluti lineę, ſeu circũferentiæ
indiuiſibiles ſecundũ latitudinem, ſolus Zodiacus intelligatur, ut ſuperficies
quædam habens in latitudine ſua gradus 12. ſecundum totum circuitum. Et
quoniam quodlibet ſignum diximus habere in longitudine gradus 30. infert,
quoſdam decipi in Aſtrologia dicentes, ſigna Zodiaci eſſe quadrata, niſi nomi-
ne quadrati velint intelligere quadrangulum, quod commune eſt ad quadra-
tum, & altera parte longius. Erit enim quoduis ſignum hac ratione altera parte
lougius habens in quolibet latere longiori 30. gradus, in breuiori autem 12.

Zodiacus:
car latus po
natur ab A
ſtronomis.

TRIBVERVNT ſoli Zodiaco inter omnes alios circulos hanc latitu-
dinem Aſtronomi duas ob cauſas. Primum, ut intra ſe continere poſſet figuras,
atque nomina ſignorum. Deinde propter irregularem Planetarum motum ſub
ipſo. Quamuis enim planetæ omnes ſub Zodiaco perpetuo ferantur, non ta-
men omnes eodem modo mouentur. Sol enim in medio ipſius diſcurrens ne-
que ad dextram, neque ad ſiniſtram declinat vnquam: At reliqui Planetæ om-
nes nunc à medio Zodiaco dèuiant in Septentrionem, nunc in Auſtrum, ita vt
hæc deuiatio in vtramuis partem à medio Zodiaco complectatur fere grad. 6. Vnde facta [?] m eſt, ut totus Zodiacus in latitudine obtineat grad. 12.

169.1.

Latitudo
Zodiaci ſi-
cut potius
12. gra. quã
16. comple-
ctatur.

VERVM obijciet aliquis, Martem, & Venerem, non ſolum 6. grad. à me-
dio Zodiaco ſiue in Septentrionem, ſiue in Auſtrum recedere, ſed interdum fe-
re 8. grad. Quare rectius Zodiaci latitudinem eſſe debere 16. grad. ut nũquam
planetę extra Zodiacum reperiantur oberrare. Ad hanc nihilominus obiectio-
nem reſpondendum eſt, hanc ob cauſam nonnullos Ioan. Regiom. ſecutos tri-
buere Zodiaco grad. 16. in latitudine: quod tamen neceſſarium eſſe omnes alij
Aſtronomi negant. Dicunt enim, magis eſſe rationi conſentaneũ, ut Zodiacus
ſecundũ latitudinẽ in 12. grad. ſecetur, propterea ꝙ hanc latitudinem nunquã
alij planetæ excedunt; Quòd aũt aliquando Mars, & Venus pluribus gradibus
quàm 6. a medio Zodiaco deuient, id raro admodũ contingit, & ſolum ratione
magnitudinis epicyclorum, quos habent; ut hæc deuiatio ſufficiens cauſa eſſe
nequeat, cur Zodiaco tribuantur grad’ 16. in latitudine. Accedit etiam, ꝙ con-
ueniens eſſe videtur, ut ſicuttotus Zodiacus in longitudine continet 12. ſigna,
ita etiam in latitudine totidem partes comprehenderet, nimirum 12. gradus. Pari ratione quemadmodũ unus gradus eſt pars trigeſima unius ſigni, ita quo-
que tota làtitudo Zodiaci eſſet trigeſima pars totius ambitus, ſeu circuitus eiuſ
dem Zodiaci, cuiuſmodi ſunt 12. grad. latitudinis, reſpectu 360. gr. longitudi-
nis. Denique ſicut ambitus totius Zodiaci in longitudine comprehendit 360. grad. ſic etiã totidem gradus contineret unũ ſignũ in tota area, uel ſuperficie. Nam 12. multiplicata per 30. efficiunt 360. grad. aream uidelicet unius ſigni.

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer