Full text: Clavius, Christoph: Christopheri Clavii Bambergensis ex Societate Iesv In Sphaeram Ioannis de Sacro Bosco commentarius

Comment. in 2. Cap. Sphæræ Poſt hæc Gradũ quemuis iterum in 60. particulas æquales diſtribuerũt, quas
Minuta dixerunt, & Minutum in 60. Secunda. Secundũ in 60. Tertia, & ſic de-
inceps in infinitum progrediendo, quãuis raro admodum ad Decima Aſtrono
mi perueniant, & multo rarius ea trãſcendant: Atq; in has minutiſſimas par-
ticulas Zodiacum diuiſerunt, ut ſummam præciſionem in loco, & motu Solis,
aliorumq́; Planetarum conſequerentur. Maluerunt autem hoc peragere ſe-
xagenaria diuiſione, quàm alia, quòd tamen illis licuiſſet; tum quia numerus
ſenarius inter omnes numeros perfectos, qui nimirum conſtituuntur ex om-
nibus ſuis partibus aliquotis, eſt primus, habetq́; quandam cum ſexagenario
numero affinitatem, cum ipſum decies metiatur; tum quia ſexagenarius nume
rus ad hanc ſectionem commodior uiſus eſt, & aptior. Habet enim partem di-
midiatam, tertiam, quartam, quintã, ac ſextam, quibus partibus antiquicon-
tenti erant, vt uitarent moleſtiam, & faſtidium in min oribus partibus. Conti-
net quidem idem numerus alias etiam partes, nempe decimam, duodecimam,
decimamquintam, uigeſimam, & denique trigeſimam, ſed harum rationem
non habebant antiqui Mathematici.

167.1.

15. quarti.
Aſtronomi
cur diuiſio-
ne ſexage-
naria utan-
tur.

Potest & alia ratio afferri, cur totus Zodiacus in 360. grad. ſectus ſit. Quoniam enim ab una coniunctione Lunæ cum Sole ad aliam, hoc eſt, ab
vno Nouilunio ad aliud, intercedunt dies ferme 30. nempe ſpacium unius
menſis, placuit Aſtronomis quodlibet ſignum commune in 30. partes diſtri-
buere, quæ gradus dicuntur à greſſu luminarium: Vel etiam quia Sol 30. fe-
re dies conſumit, ut integrum ſignum commune percurrat, ſingulis nimirum
diebus ſingulos gradus propemodum conficiendo: Vnde merito tantum ſpa-
cium uni gradui conceſſum fuit, quantum Sol mundi lampas fulgentiſſima
in die naturaliter fere progreditur. Hac enim ratione, ſicut integro anno to-
tus Zodiacus, & ſingulis menſibus ſigna ſingula, ita quoque ſingulis diebus
quaſi ſinguli gradus in Zodiaco reſpondebunt. Qua ex re factum eſt, ut to-
tus Zodiacus complectatur gradus. 360. ſignum autem phyſicum gradus 60. Ne igitur diuiſionis variatio confuſionem gigneret, diuiſus eſt rurfus gradus
in 60. Minuta, Minutum in 60. Secunda, & c. Hæ igitur ſunt potiſſimum ratio-
nes, quæ impulerunt Aſtronomos, ut hac diuiſione ſexagenaria vterentur in
diuiſione Zodiaci.

Ptolemae vs videtur primus
fuiſſe, qui circulum in 360. gradus
partitus ſit. Nam ante illum Erato-
ſthenes, & Hipparchus videntur eun-
dem diuiſiſſe in partes 83. De qua re
lege cap. 10. & 11. li. 1. Almageſti Pto
lemęi. Potiſſima tamen ratio huiuſce
diuiſionis uidetur eſſe, quòd uterque
numerus 360. & 60. habeat plurimas
partes aliquotas. Prior enim habet
omnes has. 1. 2. 3. 4. 5. 6. 7. 8. 9. 10. 12. 15. 18. 20. 24. 30. 36. 40. 45. 60. 72. 90. 120. 180. Poſterior autem om-
nes has 1. 2. 3. 4. 5. 6. 10. 12. 15. 20. 30. Quibus ſi adiungantur ipſi numeri
360. & 60. diſponanturque ita, ut di-

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer