Full text: Clavius, Christoph: Christopheri Clavii Bambergensis ex Societate Iesv In Sphaeram Ioannis de Sacro Bosco commentarius

Comment. in II. Cap. Sphæræ Aſtrologiex 1022. ſtellis fixis Firmamenti confecerunt, de quibus quidem ver
ba fecimus in 1. cap. (quarum hiſtorias, ſeu fabulas ſi plenus cognoſcere de ſide
ras, conſulendus erit Hyginius, uel Ioannes Steflerinus in ſphæram Procli, vel
etiam Alexander Piccolomineus in opoſculo de ſtellis fixis) includuntur in
Zodiaco 12. dũtaxat, uempe Aries, Taurus, Gemini, Cancer, Leo, Virgo, Libra,
Scorpius Sagittarius, Capricornus, Aquarius, & Piſces, ut in 1. cap. dictum eſt. Quamobrem uoluerunt Aſtronomi Zodiacum in totidem partes æquales di-
ſtribuere, ut ijſdem nominibus appellari poſſent.

Qvarta ratio huiuſmodi eſſe poteſt. Obſeruatum fuit, ſpatio unius
anni Lunam communiter cõiungi cum Sole ſub Zodiaco duodecies, totiesq. illi opponi, hoc eſt, duodecim in annuo ſpatio contingere Nouilunia, toti-
demq́ue plenilunia, quamuis tredecies Luna totum Zodiacum percurrat ſpa-
tio unius anni. Quare placuit tot etiã in partes Zodiacũ ſecare, & non in plu-
res, paucioresve; quoniam uidelicet ex vario iſto aſpectu Lunæ ad Solem tem
porum interualla diſcernuntur. Vt tempus, quod intercedit ab una coniun-
ctione ad alteram, dicitur Menſis: quod uero a coniunctione ad oppoſitionem,
& ab oppoſitione ad coniunctionem interponitur, dimidium menſem conſti-
tuit: Quod denique mediat inter coniunctionem, oppoſitionemve, & quadra-
turam, quando nimirum ſemiplena apparet Luna, hebdomadam efficit, ſiue
ſeptimanam.

Qvinta & ultima ratio deſumitur à dignitate numeri duodenarij. Eſt
etenim numerus duodenarius inter omnes primus, qui habeat dimidiatã par-
tem, tertiam, quartam, ſextam, ac duodecimam. Quæ omnes neceſſariæ ſunt in
Zodiaco, tum ut commode in 12. partes diſtribueretur reſpondentes 12. uarie-
tatibus temporum, & in 4. quadrantes, qui Ver, Aeſtatem, Autumnum, & Hye
mem efficiunt; tum maxime, ut facile omnes aſpectus ſiderum, de quibus in
in theoricis Planetarum agitur, exhiberi poſsint. Per dimidiatam enim partẽ
Zodiaci deſignatur aſpectus diametralis, ſeu oppoſitio aſtrorum: per tertiam
partem aſpectus triangularis: per quartam quadratus: per ſextã denique aſpe-
ctus hexagonus denotatur. Conſtat igitur Aſtronomos non ſine ratione Zo-
diacum diuiſiſſe in 12. prædicta ſigna cœleſtia.

166.1.

Aſpectus ſi
derum qui
ſint.
Aſtronomi
cur princi-
pium Zo-
diaci ſtatue
rint in prin
cipio Arie-
tis.

Rationes uero, quæ Aſtronomos mouerunt, ut à principio ♈, po-
tius, quàm ab alio quouis puncto Zodiaci, initium ſumerent, ſunt tres potiſſi-
mum. Prima eſt Prolemæi: quoniam uidelicet, Sole exiſtente in principio ♈,
hoc eſt, quando f@t ęquinoctium Vernum, incipit tempus accommodatiſſi mũ
generationibus rerum; tunc enim omnia uireſcunt, atque florent: Sole uero
ingrediente primum gradũ ♎, ideſt, quando contingit ęquinoctium Autum-
nale, incipit tempus priori omnino contrarium, quod nimirum magis eſt ac-
commodatum rerum corruptionibus; tunc enim incipiunt decidere folia ex
arboribus, omniaq́ue quodammodo frigeſcere; ut experientia conſtat: Non
igitur ſine ratione inter omnia puncta Zodiaci elegerunt Aſtronomi primum
punctum ♈, ut eſſet initium totius Zodiaci. Accedit etiam, quod Sole ingre-
diente ſignum ♈, incipit Ver, ſeu tempus humidum, primæ animaliũ ætati ma
xime conforme: Deinde ſubeunte Sole ſignum ♋, incidit Æſtas, ſiue tempus,
calidum, ſecundę animalium ætati conueniens: Perueniente poſtea Sole ad ſi
gnum ♎, Autumnus incipit, ſeu tempus ſiccum, quod tertiæ ætati animalium
congruit: Exiſtente denique Sole in ſigno ♑, incipit Hyems, hoc eſt tempus
frigidum, quod quartæ, ac ultimæ ætati animalium conuenit, atq; reſpondet.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer