Volltext: Clavius, Christoph: Christopheri Clavii Bambergensis ex Societate Iesv In Sphaeram Ioannis de Sacro Bosco commentarius

Ioan. de Sacro Boſco. ad angulos inæquales, & obliquos ſecant: quales ſunt apud ipſum Zodiacus,
& circulus lacteus, quibus adiungendus eſt Horizon quicunque obliquus. Il-
los denique per polos mundi duci ait, qui parallelos circulos, ſeu ęquidiſtan-
tes ad angulos rectos, ac bifariam diuidunt; qui numero ſunt cres, Colurus ſol
ſtitiorum, Colurus æquinoctiorum, & Meridianus, quibus adiungi poteſt Ho-
rizon rectus.

145.1.

260-01

Nonnvlli alij circulos cœleſtes alia ratione diuidunt. Dicunt enim,
alios circulos eſſe intrinſecos, alios uero extrinſecos Intrinſeci ſunt, qui in cę-
lo f [?] ixi omnino concipiuntur, ita ut uná cum eo circumducantur. Inde a qui-
buſdam mobiles nominantur, quales ſunt omnes circuli primarij ſphæræ, ex-
cepto Meridiano, & Horizonte. Hi enim duo extrinſeci dicuntur, quia ita in
cœlo concipiendi ſunt, ut ſemper firmum ſitum obtineant, & nulla ratione ad
motum cœli circumuoluantur, ſed ſemper in eodem loco permaneant. Qua
de cauſa à pleriſque immobiles dicti fuere.

145.1.

Alia diui-
ſio circulo
rũ ſphęræ.

Exemplvm decem circulorum ſphærę, qui primarij dicuntur, habes in
propoſita figura, quæ ſphæram materialem repræſentat.

146. DE AEQVINOCTI ALI CIRCVLO.

EST igitur Aequinoctialis circulus quidam diuidens ſphæram,
in duo æqualia ſecundum quamlibet ſui partem æque diſtans
ab utroque polo.

147. COMMENTARIS.

ABsolvta prima parte huius capitis, aggreditur iam ſecun-
dam partem, in qua ſigillatim de omnibus circulis diſſeritur. Agit
autem prius de circulis maximis, deinde de non maximis: Et in-
ter maximos primo loco explicat Æquinoctialem circulum, quo-
niam cognitio eius facilior eſt, & reliqui fere omnes per ipſum
explicari ſolent. Eſt quoque circulus Aequinoctialis omnium nobiliſſimus,
cum ſit menſura, ut mox dicetur, motus nobiliſſimi, nem pe primi mobilis; Mouetur enim motu maxime æquabili: Vnde ita ſeſe habet hic circulus cum
alijs circulis cœleſtibus comparatus, quemadmodum primum mobile colla-
tum cum alijs orbibus cœleſtibus. Quamobrem Philoſophi primum motorẽ,
ideſt, Deum Opt. Max. in circulo Aequinoctiali, tamquam in ſede propria
collocabant.

147.1.

Aequino-
ctialis circu
lus quid.

Definit igitur circulum Ae quinoctinoctialem dicens, eũ circulũ in ſphæ
ra materiali appellari Aequinoctialem, qui ſphæram in duas partes æquales
diuidit, æqualiterq́ue ab utroque polo ſecundum omnem ſui partem diſtat. Atque hic eadem ratione in cœlo erit concipiendus collocari in medio inter
duos mundi polos.

Qũo Aequi
noctialis.
circulus in
cęlo deſcri-
bi concipia
tur.

Qvem quidem nonnulli ita concipiunt deſcribi. A centro mundi per
centrum Solis, dum eſt in principio ♈@uel ♎. imaginantur duci lineam rectã,
quæ ſpatio 24. horarum deſcribat circulum Aequinoctialem. Sed quoniam
Sol nunquam perficit integrum circulum, cum non ad idẽ punctum reuerta-

Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer