135.
CAPVT SECVNDVM
DE CIRCVLIS, EX QVIBVS SPHAERA
materialis componitur, & illa ſupercæleſtis, quæ
per iſtam repræſentatur, componi
intelligitur.
HOrvm
autem circulornm quidam ſunt maiores, qui-
dam minores, ut ſenſui patet. Maior autem circulus in
ſphæra dicitur, qui deſcriptus in ſuperficie ſphæræ ſuper
eius centrum diuidit ſphæram in duo æqualia. Minor ue-
rò, qui deſcriptus in ſuperficie ſphęræ eam non diuidit in
duo æqualia, ſed in portiones inæquales. Inter circulos
uero maiores, primo dicendum eſt de Aequinoctiali.
135.1.
Maior cir-
culus, & mi
nor in ſphæ
ra quid.
136.
COMMENTARIVS.
PROPOSVIT auctor in primo cap. principia, ac ſundamenta
totius Aſtronomiæ; Nunc uero in hoc ſecundo cap. explicat decem
illos circulos primarios, ex quibus ſphæra materialis componitur,
& cœleſtis ſphæra, cuius gratia hæc inſtituitur, componi intelligi-
tur; quoniam uidelicet ſine his nullo modo cauſæ reddi poſſunt apparentia-
rum cœleſtium, cuiuſmodi ſunt aſcenſiones, & deſcenſiones ſignorum, ortus,
& occaſus ſiderum, diuerſitas dierum, ac noctium in diuerſis regionibus & c. Poteſt autem non incongrue hoc caput in tres particulas diuidi. In prima
enim tractat auctor circulos ſphęræ in genere: In ſecunda de eiſdem circulis
in particulari diſſerit, explicans ſingulorum nomina, officia, atque utilitates: In tertia deniq; ſubiungit, in mundo quinque Zonas ex hiſce circulis cõſtitui.
136.1.
Argumen-
tũ ſecundi
cap. eiuſdẽ-
q́ue diuiſio
Dividit
itaque in prima parte circulos omnes ſphæræ in maiores, & minores, qui ab alijs dicuntur maximi, & nõ maximi: quorũ definitiones per-
ſpicuæ ſunt in litera Ex maioribus circulis, ſiue maximis auctor noſter in ſe-
cundo hoc capite explicat tantummodo ſex, nempe Aequinoctialem circulũ,
Zodiacum, Colurum Solſtitiorum, Colurum æquinoctiorum, Meridianum,
atque Horizontem: ex minoribus uero, ſiue non maximis, ſolum qua@uor de-
clarat, nimirum Tropicum ♋, Tropicum ♑, circulum Arcticum, & circulum
Antarcticum. Atque hos decem circulos ſphæræ breuiter quidem in 1. cap. ex
poſuimus: nunc uero cum auctore plura de eiſdem dicenda erunt.
136.1.
Auctor 10.
tantum cir-
culos ſphæ-
ræ conſide-
rat.
Astronomi
autem, ut perfectam cognitionem motuum cęleſtium
adipiſcerentur, præter decem illos circulos primarios, plures alios excogita-
runt, tum maximos, tum non maximos. Inter maximos potiſſimum locum
obtinent hi, qui nunc ſequuntur.
Verticales
, qui per uerticem cu-
iuſlibet loci ad ſingula Horizontis puncta deducuntur.
Horarii
, qui totum
cęlum in 24. horas ſecant, atque hi ſunt in triplici differentia. Aut enim diſtri
buunt cęlum in 24. horas æquales, initio facto à meridie, quo pacto incedunt
per polos mundi: Aut in 24. horas æquales, incipiendo ab ortu, uel occaſu So-
lis, qua ratione contingunt duos circulos parallelos, quorũ unus eſt maximus