Full text: Clavius, Christoph: Christopheri Clavii Bambergensis ex Societate Iesv In Sphaeram Ioannis de Sacro Bosco commentarius

Quot mil-
lial [?] ia in 1.
hora pun-
ctum quod
uis Aequa-
toris con ſi-
ciat in Fir-
mamento.
## Ambitus eęlorum tam ſecundum concauum, quàm \\ ſecundum conuexum ad milliaria reducti.
Ambitus concaui ☽, continet milliaria # 758250
Ambitus conuexi ☽, uel concaui ☿, uel continet milliaria # 1443750
Ambitus conuexi ☿, uel concaui ♀, continet milliaria. # 3772500
Ambitus conuexi ♀, uel concaui ☽, continet milliaria # 25230375
Ambitus conuexi ☽, uel concaui ***, continet milliaria. # 27361875
Ambitus conuexi ***, uel concaui ♃, continet milliaria. # 199209375
Ambitus conuexi ♃, uel concaui variant, continet milliaria. # 323512500
Ambitus cõuexi variant, uel cõcaui Firmamẽti continet milliaria # 508781250
Ambitus conuexi Firmamenti continet milliaria # 1017562500

Ex his conſtat, punctum quodlibet Firmamenti in Aequatore poſitũ con-
ſicere ſingulis horis milliaria 42398437 {1/2}. quoniam uidelicet in 24. horis ab-
ſoluit milliaria 1017562500. Ex quo fit, co gitatione uix apptehendi poſſe ce-
leritatem motus Firmamẽti, quod antiquitas primum mobile putauit eſſe. Id
quod & Ariſtoteles aſſirmauit. Eſt enim tantum illud ſpatium, quod in 1. ho-
ra punctum Æquatoris quoduis in Firmamenti conuexo conficit, quantum
uix in annis 2904. peragraret quis, etiam ſi quotidie ſine ulla intermiſſione
40. milliaria cõficeret, quod incredibile uidetur. Nam uelocior eſt motus illius
puncti, quam motus ſagittæ alicuius, aut uis, quæ in eo temporis ſpatio, quo
ſemel ſalutatio angelica recitatur, cõficeret milliaria 176660 hoc eſt, circum
iret totam terram ab ortu in occaſum ſub Æquatore ſæpius, quàm ſepties; cum ambitus terrę milliariorum 22500. in hoc numero 176660. contineatur
ſæpius; quàm ſepties, quæ uelocitas captum ingenij humani excedit. Hoc au-
tem ita eſſe, fac le ſibi quiuis perſuadebit, ſi attente conſideret, in quadrante
unius horæ u [?] ix dici poſſe 60. ſalutationes angelicas, atq; adeo 240. in 1. hora. Hinc. n. efficitur, tempus, quo angelica ſalutatio ſemel recitatur, eſſe {1/240}. unius horę: conſtat autem punctum Aequatoris in Firmamenti conuexo cõfi-
cere milliaria 176660. in {1/240}. vnius horę, cũ in 1. hora milliaria 42398437
{1/2}. abſoluat, ut diximus. Quare neceſſe eſt, ut ſagitta, aut auis conficiat quoq; milliaria 176660. hoc eſt, circumeat terram ſępius, quàm ſepties, in ſpatio tem
poris unius ſalutationis angelicæ, ſi motum Firmamenti conſequi uelit. Vel
(ſi maius) tanta eſt uelocitas motus illius puncti Firmamenti in 1. hora, quan-
ta eſſet alicuius ſagittæ, aut auis, quæ totam terram ab ortu in occaſum ſub
Æquatore in 1. hora circnmiret millies, octingẽties, octogies, & quater; quod
terrę ambitus milliaria complectens 22500. contineatur in miliarijs
42398437 {1/2}. (quæ in 1. hora ab illo puncto Aequatoris conficiuntur,) toties,
quot unitates ſunt in hoc numero 1885. & amplius, quæ celeritas ęgre conci-
pi poteſt.

132.1.

Mirab@lis
velocitas
Firmamen
@i [?] .
Circulum à
ſtella pola-
ri deſcriptũ
tantę eſſe
magnitudi-
@is, ut in
tra illũ to-
ta ſphera So
lis colloca-
ta eum non
tangat.

Rvrsvs ex his, quæ diximus, colligere licebit, ſtellam polarem, quæ no
ſtro tempore à polo ar [?] ctico abeſt ferme grad. 3 {1/2}. deſcribere circulum, culus
diameter multo maior eſt, quàm diameter totius cęli Solis: adeo ut tota ſphæ-
ra Solis intra illum circulum collocata eum non tangeret, quod prorſus uide
tur incr [?] edibile, cum ſiella pola@is uix locum murare uideatur. Hoc autem ita

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer