Full text: Clavius, Christoph: Christopheri Clavii Bambergensis ex Societate Iesv In Sphaeram Ioannis de Sacro Bosco commentarius

Ioan. de Sacro Boſco. bere certam, ac determinatam quantitatem, non antem eſſe infinitæ profundi-
@atis, ut quidam falſo opinabantur. Quam quidem hunc in modum confirmat. Ex ſententia Ambroſij Theodoſij Macrobij (non enim tria hæc nomina tres
auctores, ut nonnulli uolunt, ſed unum ſignificant duntaxat) in commentarijs,
quos in ſomnium Scipionis edidit, lib. 1. & Eratoſthenis, totus ambitus terræ
continet ſtadia 252000. propterea quòd uni gradui terræ ex 360. congruunt ſta
dia 700. Nota igitur, & determiuata eſſe quantitas terræ.

Ambit@ t@@
ræ ſume@-
dus eſt pe-
nes circul@
maximum.

Svmendvs autem eſt hic ambitus orbis terreni non penes quemuis cir-
culum in terra deſcriptum, ſed ſecundum circulum terræ maximum, qui uide
licet idem cum terra centrum poſſidet, qualis eſt Meridianus circulus. Aequi
noctialis, Horizon, uel quiuis alius maximus in terræ ſuperſicie deſcriptus: Quemadmodum etiam ſpiſſitudo, ſeu profunditas terræ, uel cuiuſuis corporis
ſphærici, penes eius diametrum, quę eſt maxima linea in circulo ſeu ſphæra,
cum per eius centrum tranſeat, determinari debet, non autem per alias lineas,
quæ ſexcentis modis uariari poſſunt:

124.1.

15. tertij.

SVMPTO enim Aſtrolabio, uel Quadrante, in ſtellatæ noctis cla-
ritate, per utrumque mediclinij for amen polo perſpecto, notetur graduum
multitudo, in quaſteterit mediclinium. Deinde procedat Coſmimetra dire-
cte uerſus Septentrionem à Meridie, donec in alteri{us} noctis claritate, uiſo
ut prius, polo, ſteterit altius uno gradu mediclinium. Poſt hoc menſuretur
huius itineris ſpatium, & inuenientur 700. ſtadia Deinde datis unicuique
360. graduum tot ſtadijs, terreni orbis ambitus inuentus erit.

124.1.

Quomod@
terræ ambi
tus inueſti.
gandus ſit.

125. COMMENTARIVS.

Qvoniam auctor aſſumpſerat, tanquam ratum & certum, uni gradu@
orbis terreni reſpondere 700. ſtadia, atque adeo omnes 360. gradus, hoc eſt, to
tum ambitum terræ, comprehendere ſtadia 252000 quod aliquis negare poſ
ſet, immo ulgus, & multi etiam, qui docti uideri uolunt, arbitrantur, impoſſi-
bile eſſe, ut terræ ambitus menſuretur, propterea quòd ob multa impedimen-
ta rupiũ inacceſſibilium, ualliũ, fluminum, lacuum, Oceani, maris mediterra-
nei, & c. circumiri tota nequeat. Idcirco pręſcribit uiam, qua uſi ſunt Aſtrono-
mi, & qua quilibet, ſi placet, uti poterit in metiendo terrę ambitu. Satis enim
erit, ſi accurate, ac diligenter metiatur quis ſpatium itineris, quod uni gradui
terręcongruit, & nõ totum circuitum. Nam cum terra ſit ſphęrica, ut demon-
ſtratum eſt, ex cognita quauis parte ambitus,, quæ ad totum ambitum propor-
tionem habeat notam, ueniemus facile per regulam proportionum in cogni-
tionem totius ambitus terræ. Via autem, quam tradit, perſpicua eſt in litera,
& admodũ facilis ijs, qui uel mediocriter in inſtrumentis Mathematicis, maxi-
me in Aſtrolabio, & Quadrante uerſati fuerint. Id ſolummodo circa eam intel
ligendum eſt, nulla ratione per Aſtrolabium, quadrantemve polum poſſe con
ſpici: ſtella enim polaris, quam prope polum intuemur, uerus polus nõ eſt, ſed
circa uerum polum circulum deſcribit diſtantem à polo grad. fere 3. {1/2}. Vnde
ueram altitudinem oſtendere nequit. Quare alia ratione inquirenda erit alti-
tudo poli@ Quod quonam pacto fieri debeat, non eſt huius loci, ſed ſpectat ad

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer